1 Chronicles 14
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices parietum, lignorumque, ut ædificarent ei domum. |
| 2 | Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israël, et sublevatum esset regnum suum super populum ejus Israël. |
| 3 | Accepit quoque David alias uxores in Jerusalem, genuitque filios et filias. |
| 4 | Et hæc nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem : Samua, et Sobab, Nathan, et Salomon, |
| 5 | Jebahar, et Elisua, et Eliphalet, |
| 6 | Noga quoque, et Napheg, et Japhia, |
| 7 | Elisama, et Baaliada, et Eliphalet. |
| 8 | Audientes autem Philisthiim eo quod unctus esset David regem super universum Israël, ascenderunt omnes ut quærerent eum : quod cum audisset David, egressus est obviam eis. |
| 9 | Porro Philisthiim venientes, diffusi sunt in valle Raphaim. |
| 10 | Consuluitque David Dominum, dicens : Si ascendam ad Philisthæos, et si trades eos in manu mea ? Et dixit ei Dominus : Ascende, et tradam eos in manu tua. |
| 11 | Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David, et dixit : Divisit Deus inimicos meos per manum meam, sicut dividuntur aquæ : et idcirco vocatum est nomen illius loci Baalpharasim. |
| 12 | Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David jussit exuri. |
| 13 | Alia etiam vice Philisthiim irruerunt, et diffusi sunt in valle. |
| 14 | Consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus : Non ascendas post eos : recede ab eis, et venies contra illos ex adverso pyrorum. |
| 15 | Cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc egredieris ad bellum : egressus est enim Deus ante te, ut percutiat castra Philisthiim. |
| 16 | Fecit ergo David sicut præceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum, de Gabaon usque Gazera. |
| 17 | Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem ejus super omnes gentes. |