1 Chronicles 16
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David : et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo. |
| 2 | Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini. |
| 3 | Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam panis, et partem assæ carnis bubalæ, et frixam oleo similam. |
| 4 | Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israël : |
| 5 | Asaph principem, et secundum ejus Zachariam : porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom : Jehiel super organa psalterii et lyras : Asaph autem ut cymbalis personaret : |
| 6 | Banaiam vero et Jaziel sacerdotes canere tuba jugiter coram arca fderis Domini. |
| 7 | In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus : |
| 8 | [Confitemini Domino, et invocate nomen ejus :/ notas facite in populis adinventiones ejus./ |
| 9 | Cantate ei, et psallite ei,/ et narrate omnia mirabilia ejus./ |
| 10 | Laudate nomen sanctum ejus :/ lætetur cor quærentium Dominum./ |
| 11 | Quærite Dominum, et virtutem ejus :/ quærite faciem ejus semper./ |
| 12 | Recordamini mirabilium ejus quæ fecit ;/ signorum illius, et judiciorum oris ejus,/ |
| 13 | semen Israël servi ejus,/ filii Jacob electi ejus./ |
| 14 | Ipse Dominus Deus noster :/ in universa terra judicia ejus./ |
| 15 | Recordamini in sempiternum pacti ejus :/ sermonis quem præcepit in mille generationes,/ |
| 16 | quem pepigit cum Abraham,/ et juramenti illius cum Isaac./ |
| 17 | Et constituit illud Jacob in præceptum,/ et Israël in pactum sempiternum,/ |
| 18 | dicens : Tibi dabo terram Chanaan,/ funiculum hæreditatis vestræ :/ |
| 19 | cum essent pauci numero,/ parvi et coloni ejus./ |
| 20 | Et transierunt de gente in gentem,/ et de regno ad populum alterum./ |
| 21 | Non dimisit quemquam calumniari eos,/ sed increpavit pro eis reges./ |
| 22 | Nolite tangere christos meos,/ et in prophetis meis nolite malignari./ |
| 23 | Cantate Domino omnis terra ;/ annuntiate ex die in diem salutare ejus :/ |
| 24 | narrate in gentibus gloriam ejus ;/ in cunctis populis mirabilia ejus./ |
| 25 | Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis,/ et horribilis super omnes deos./ |
| 26 | Omnes enim dii populorum idola :/ Dominus autem cælos fecit./ |
| 27 | Confessio et magnificentia coram eo :/ fortitudo et gaudium in loco ejus./ |
| 28 | Afferte Domino, familiæ populorum :/ afferte Domino gloriam et imperium./ |
| 29 | Date Domino gloriam ;/ nomini ejus levate sacrificium,/ et venite in conspectu ejus :/ et adorate Dominum in decore sancto./ |
| 30 | Commoveatur a facie ejus omnis terra :/ ipse enim fundavit orbem immobilem./ |
| 31 | Lætentur cæli, et exsultet terra,/ et dicant in nationibus : Dominus regnavit./ |
| 32 | Tonet mare et plenitudo ejus ;/ exsultent agri, et omnia quæ in eis sunt./ |
| 33 | Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino :/ quia venit judicare terram./ |
| 34 | Confitemini Domino, quoniam bonus :/ quoniam in æternum misericordia ejus./ |
| 35 | Et dicite : Salva nos, Deus salvator noster,/ et congrega nos, et erue de gentibus :/ ut confiteamur nomini sancto tuo,/ et exsultemus in carminibus tuis./ |
| 36 | Benedictus Dominus Deus Israël,/ ab æterno usque in æternum.] Et dicat omnis populo : Amen, et hymnum Domino. |
| 37 | Reliquit itaque ibi coram arca fderis Domini Asaph et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arcæ jugiter per singulos dies, et vices suas. |
| 38 | Porro Obededom, et fratres ejus sexaginta octo : et Obededom filium Idithun, et Hosa, constituit janitores ; |
| 39 | Sadoc autem sacerdotem, et fratres ejus sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon, |
| 40 | ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis jugiter, mane et vespere, juxta omnia quæ scripta sunt in lege Domini, quam præcepit Israëli. |
| 41 | Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino, quoniam in æternum misericordia ejus. |
| 42 | Heman quoque et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo : filios autem Idithun fecit esse portarios. |
| 43 | Reversusque est omnis populus in domum suam : et David, ut benediceret etiam domui suæ. |