1 Chronicles 1
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Adam, Seth, Enos, |
| 2 | Cainan, Malaleel, Jared, |
| 3 | Henoch, Mathusale, Lamech, |
| 4 | Noë, Sem, Cham, et Japheth. |
| 5 | Filii Japheth : Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, Thubal, Mosoch, Thiras. |
| 6 | Porro filii Gomer : Ascenez, et Riphath, et Thogorma. |
| 7 | Filii autem Javan : Elisa et Tharsis, Cethim et Dodanim. |
| 8 | Filii Cham : Chus, et Mesraim, et Phut, et Chanaan. |
| 9 | Filii autem Chus : Saba, et Hevila, Sabatha, et Regma, et Sabathacha. Porro filii Regma : Saba, et Dadan. |
| 10 | Chus autem genuit Nemrod : iste cpit esse potens in terra. |
| 11 | Mesraim vero genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, et Nephtuim, |
| 12 | Phetrusim quoque, et Casluim : de quibus egressi sunt Philisthiim, et Caphtorim. |
| 13 | Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum suum, Hethæum quoque, |
| 14 | et Jebusæum, et Amorrhæum, et Gergesæum, |
| 15 | Hevæumque et Aracæum, et Sinæum. |
| 16 | Aradium quoque, et Samaræum, et Hamathæum. |
| 17 | Filii Sem : Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram, et Hus, et Hul, et Gether, et Mosoch. |
| 18 | Arphaxad autem genuit Sale, qui et ipse genuit Heber. |
| 19 | Porro Heber nati sunt duo filii : nomen uni Phaleg, quia in diebus ejus divisa est terra ; et nomen fratris ejus Jectan. |
| 20 | Jectan autem genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, et Jare, |
| 21 | Adoram quoque, et Huzal, et Decla, |
| 22 | Hebal etiam, et Abimaël, et Saba, necnon |
| 23 | et Ophir, et Hevila, et Jobab : omnes isti filii Jectan. |
| 24 | Sem, Arphaxad, Sale, |
| 25 | Heber, Phaleg, Ragau, |
| 26 | Serug, Nachor, Thare, |
| 27 | Abram : iste est Abraham. |
| 28 | Filii autem Abraham, Isaac et Ismahel. |
| 29 | Et hæ generationes eorum. Primogenitus Ismahelis, Nabaioth, et Cedar, et Adbeel, et Mabsam, |
| 30 | et Masma, et Duma, Massa, Hadad, et Thema, |
| 31 | Jetur, Naphis, Cedma : hi sunt filii Ismahelis. |
| 32 | Filii autem Ceturæ concubinæ Abraham, quos genuit : Zamran, Jecsan, Madan, Madian, Jesboc, et Sue. Porro filii Jecsan : Saba, et Dadan. Filii autem Dadan : Assurim, et Latussim, et Laomim. |
| 33 | Filii autem Madian : Epha, et Epher, et Henoch, et Abida, et Eldaa : omnes hi filii Ceturæ. |
| 34 | Genuit autem Abraham Isaac : cujus fuerunt filii Esau, et Israël. |
| 35 | Filii Esau : Eliphaz, Rahuel, Jehus, Ihelom, et Core. |
| 36 | Filii Eliphaz : Theman, Omar, Sephi, Gathan, Cenez, Thamna, Amalec. |
| 37 | Filii Rahuel : Nahath, Zara, Samma, Meza. |
| 38 | Filii Seir : Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan. |
| 39 | Filii Lotan : Hori, Homam. Soror autem Lotan fuit Thamna. |
| 40 | Filii Sobal : Alian, et Manahath, et Ebal, Sephi et Onam. Filii Sebeon : Aja et Ana. Filii Ana : Dison. |
| 41 | Filii Dison : Hamram, et Eseban, et Jethran, et Charan. |
| 42 | Filii Eser : Balaan, et Zavan, et Jacan. Filii Disan : Hus et Aran. |
| 43 | Isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israël. Bale filius Beor : et nomen civitatis ejus, Denaba. |
| 44 | Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra. |
| 45 | Cumque et Jobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. |
| 46 | Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab : et nomen civitatis ejus Avith. |
| 47 | Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca. |
| 48 | Sed et Semla mortuus est, et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quæ juxta amnem sita est. |
| 49 | Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Balanan filius Achobor. |
| 50 | Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad : cujus urbis nomen fuit Phau, et appellata est uxor ejus Meetabel filia Matred filiæ Mezaab. |
| 51 | Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse cperunt : dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth, |
| 52 | dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon, |
| 53 | dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar, |
| 54 | dux Magdiel, dux Hiram : hi duces Edom. |