1 Chronicles 23
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Igitur David, senex et plenus dierum, regem constituit Salomonem filium suum super Israël. |
| 2 | Et congregavit omnes principes Israël, et sacerdotes atque Levitas. |
| 3 | Numeratique sunt Levitæ a triginta annis et supra : et inventa sunt triginta octo millia virorum. |
| 4 | Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini, viginti quatuor millia : præpositorum autem et judicum, sex millia. |
| 5 | Porro quatuor millia janitores, et totidem psaltæ, canentes Domino in organis quæ fecerat ad canendum. |
| 6 | Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari. |
| 7 | Filii Gerson : Leedan, et Semei. |
| 8 | Filii Leedan : princeps Jahiel, et Zethan, et Joël, tres. |
| 9 | Filii Semei : Salomith, et Hosiel, et Aran, tres : isti principes familiarum Leedan. |
| 10 | Porro filii Semei : Leheth, et Ziza, et Jaus, et Baria : isti filii Semei, quatuor. |
| 11 | Erat autem Leheth prior, Ziza secundus : porro Jaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo computati sunt. |
| 12 | Filii Caath : Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quatuor. |
| 13 | Filii Amram : Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto sanctorum, ipse et filii ejus in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini ejus in perpetuum. |
| 14 | Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi. |
| 15 | Filii Moysi : Gersom et Eliezer. |
| 16 | Filii Gersom : Subuel primus. |
| 17 | Fuerunt autem filii Eliezer : Rohobia primus : et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis. |
| 18 | Filii Isaar : Salomith primus. |
| 19 | Filii Hebron : Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaam quartus. |
| 20 | Filii Oziel : Micha primus, Jesia secundus. |
| 21 | Filii Merari : Moholi, et Musi. Filii Moholi : Eleazar et Cis. |
| 22 | Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias : acceperuntque eas filii Cis fratres earum. |
| 23 | Filii Musi : Moholi, et Eder, et Jerimoth, tres. |
| 24 | Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini, a viginti annis et supra. |
| 25 | Dixit enim David : Requiem dedit Dominus Deus Israël populo suo, et habitationem Jerusalem usque in æternum. |
| 26 | Nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa ejus ad ministrandum. |
| 27 | Juxta præcepta quoque David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra. |
| 28 | Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini. |
| 29 | Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad similæ sacrificium, et ad lagana azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram. |
| 30 | Levitæ vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino : similiterque ad vesperam, |
| 31 | tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis et calendis et solemnitatibus reliquis juxta numerum et cæremonias uniuscujusque rei, jugiter coram Domino. |
| 32 | Et custodiant observationes tabernaculi fderis, et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini. |