1 Chronicles 24
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Porro filiis Aaron hæ partitiones erant. Filii Aaron : Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar. |
| 2 | Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis : sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar. |
| 3 | Et divisit eos David, id est, Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium. |
| 4 | Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est, filiis Eleazar, principes per familias sedecim : et filiis Ithamar per familias et domos suas octo. |
| 5 | Porro divisit utrasque inter se familias sortibus : erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar. |
| 6 | Descripsitque eos Semeias filius Nathanaël scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium, et Leviticarum : unam domum, quæ ceteris præerat, Eleazar : et alteram domum, quæ sub se habebat ceteros, Ithamar. |
| 7 | Exivit autem sors prima Jojarib, secunda Jedei, |
| 8 | tertia Harim, quarta Seorim, |
| 9 | quinta Melchia, sexta Maiman, |
| 10 | septima Accos, octava Abia, |
| 11 | nona Jesua, decima Sechenia, |
| 12 | undecima Eliasib, duodecima Jacim, |
| 13 | tertiadecima Hoppha, decimaquarta Isbaab, |
| 14 | decimaquinta Belga, decimasexta Emmer, |
| 15 | decimaseptima Hezir, decimaoctava Aphses, |
| 16 | decimanona Pheteia, vigesima Hezechiel, |
| 17 | vigesima prima Jachin, vigesima secunda Gamul, |
| 18 | vigesima tertia Dalaiau, vigesima quarta Maaziau. |
| 19 | Hæ vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et juxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum, sicut præceperat Dominus Deus Israël. |
| 20 | Porro filiorum Levi qui reliqui fuerant, de filiis Amram erat Subaël, et de filiis Subaël, Jehedeia. |
| 21 | De filiis quoque Rohobiæ, princeps Jesias. |
| 22 | Isaari vero filius Salemoth, filiusque Salemoth Jahath : |
| 23 | filiusque ejus Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaan quartus. |
| 24 | Filius Oziel, Micha : filius Micha, Samir. |
| 25 | Frater Micha, Jesia : filiusque Jesiæ, Zacharias. |
| 26 | Filii Merari : Moholi, et Musi. Filius Oziau : Benno. |
| 27 | Filius quoque Merari : Oziau, et Soam, et Zachur, et Hebri. |
| 28 | Porro Moholi filius, Eleazar, qui non habebat liberos. |
| 29 | Filius vero Cis, Jerameel. |
| 30 | Filii Musi : Moholi, Eder et Jerimoth : isti filii Levi secundum domos familiarum suarum. |
| 31 | Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum sacerdotalium et Leviticarum, tam majores quam minores : omnes sors æqualiter dividebat. |