1 Chronicles 26
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Divisiones autem janitorum : de Coritis Meselemia, filius Core, de filiis Asaph. |
| 2 | Filii Meselemiæ : Zacharias primogenitus, Jadihel secundus, Zabadias tertius, Jathanaël quartus, |
| 3 | Ælam quintus, Johanan sextus, Elioënai septimus. |
| 4 | Filii autem Obededom : Semeias primogenitus, Jozabad secundus, Joaha tertius, Sachar quartus, Nathanaël quintus, |
| 5 | Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus : quia benedixit illi Dominus. |
| 6 | Semei autem filio ejus nati sunt filii, præfecti familiarum suarum : erant enim viri fortissimi. |
| 7 | Filii ergo Semeiæ : Othni, et Raphaël, et Obed, Elzabad, fratres ejus viri fortissimi : Eliu quoque et Samachias. |
| 8 | Omnes hi, de filiis Obededom : ipsi, et filii et fratres eorum, fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom. |
| 9 | Porro Meselemiæ filii, et fratres eorum robustissimi, decem et octo. |
| 10 | De Hosa autem, id est, de filiis Merari : Semri princeps (non enim habuerat primogenitum, et idcirco posuerat eum pater ejus in principem), |
| 11 | Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus : omnes hi filii et fratres Hosa, tredecim. |
| 12 | Hi divisi sunt in janitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini. |
| 13 | Missæ sunt ergo sortes ex æquo, et parvis et magnis, per familias suas in unamquamque portarum. |
| 14 | Cecidit ergo sors orientalis, Selemiæ. Porro Zachariæ filio ejus, viro prudentissimo et erudito, sortito obtigit plaga septentrionalis. |
| 15 | Obededom vero et filiis ejus ad austrum : in qua parte domus erat seniorum concilium. |
| 16 | Sephim et Hosa ad occidentem, juxta portam, quæ ducit ad viam ascensionis : custodia contra custodiam. |
| 17 | Ad orientem vero Levitæ sex : et ad aquilonem, quatuor per diem : atque ad meridiem similiter in die quatuor : et ubi erat concilium bini et bini. |
| 18 | In cellulis quoque janitorum ad occidentem quatuor in via, binique per cellulas. |
| 19 | Hæ sunt divisiones janitorum filiorum Core et Merari. |
| 20 | Porro Achias erat super thesauros domus Dei, et vasa sanctorum. |
| 21 | Filii Ledan, filii Gersonni : de Ledan principes familiarum Ledan, et Gersonni, Jehieli. |
| 22 | Filii Jehieli : Zathan, et Joël fratres ejus super thesauros domus Domini. |
| 23 | Amramitis, et Isaaritis, et Hebronitis, et Ozihelitis. |
| 24 | Subaël autem filius Gersom filii Moysi, præpositus thesauris. |
| 25 | Fratres quoque ejus Eliezer, cujus filius Rahabia, et hujus filius Isaias, et hujus filius Joram, hujus quoque filius Zechri, et hujus filius Selemith. |
| 26 | Ipse Selemith, et fratres ejus, super thesauros sanctorum quæ sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus, |
| 27 | de bellis et manubiis præliorum, quæ consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini. |
| 28 | Hæc autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Joab filius Sarviæ : omnes qui sanctificaverant ea per manum Selemith et fratrum ejus. |
| 29 | Isaaritis vero præerat Chonenias, et filii ejus ad opera forinsecus super Israël ad docendum et judicandum eos. |
| 30 | Porro de Hebronitis Hasabias, et fratres ejus viri fortissimi, mille septingenti præerant Israëli trans Jordanem contra occidentem, in cunctis operibus Domini, et in ministerium regis. |
| 31 | Hebronitarum autem princeps fuit Jeria secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi sunt viri fortissimi in Jazer Galaad, |
| 32 | fratresque ejus robustioris ætatis, duo millia septingenti principes familiarum. Præposuit autem eos David rex Rubenitis, et Gadditis, et dimidiæ tribui Manasse, in omne ministerium Dei et regis. |