1 Chronicles 2
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Filii autem Israël : Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar, et Zabulon, |
| 2 | Dan, Joseph, Benjamin, Nephthali, Gad, et Aser. |
| 3 | Filii Juda : Her, Onan, et Sela : hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Juda malus coram Domino, et occidit eum. |
| 4 | Thamar autem nurus ejus peperit ei Phares et Zara : omnes ergo filii Juda, quinque. |
| 5 | Filii autem Phares : Hesron et Hamul. |
| 6 | Filii quoque Zaræ : Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Dara, simul quinque. |
| 7 | Filii Charmi : Achar, qui turbavit Israël, et peccavit in furto anathematis. |
| 8 | Filii Ethan : Azarias. |
| 9 | Filii autem Hesron qui nati sunt ei : Jerameel, et Ram, et Calubi. |
| 10 | Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Juda. |
| 11 | Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz. |
| 12 | Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai. |
| 13 | Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Simmaa, |
| 14 | quartum Nathanaël, quintum Raddai, |
| 15 | sextum Asom, septimum David. |
| 16 | Quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail. Filii Sarviæ : Abisai, Joab, et Asaël, tres. |
| 17 | Abigail autem genuit Amasa, cujus pater fuit Jether Ismahelites. |
| 18 | Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Jerioth : fueruntque filii ejus Jaser, et Sobab, et Ardon. |
| 19 | Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb Ephratha, quæ peperit ei Hur. |
| 20 | Porro Hur genuit Uri, et Uri genuit Bezeleel. |
| 21 | Post hæc ingressus est Hesron ad filiam Machir patris Galaad, et accepit eam cum esset annorum sexaginta : quæ peperit ei Segub. |
| 22 | Sed et Segub genuit Jair, et possedit viginti tres civitates in terra Galaad. |
| 23 | Cepitque Gessur et Aram oppida Jair, et Canath, et viculos ejus sexaginta civitatum : omnes isti filii Machir patris Galaad. |
| 24 | Cum autem mortuus esset Hesron, ingressus est Caleb ad Ephratha. Habuit quoque Hesron uxorem Abia, quæ peperit ei Assur patrem Thecuæ. |
| 25 | Nati sunt autem filii Jerameel primogeniti Hesron, Ram primogenitus ejus, et Buna, et Aram, et Asom, et Achia. |
| 26 | Duxit quoque uxorem alteram Jerameel, nomine Atara, quæ fuit mater Onam. |
| 27 | Sed et filii Ram primogeniti Jerameel fuerunt Moos, Jamin, et Achar. |
| 28 | Onam autem habuit filios Semei et Jada. Filii autem Semei : Nadab et Abisur. |
| 29 | Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, quæ peperit ei Ahobban et Molid. |
| 30 | Filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis. |
| 31 | Filius vero Apphaim, Jesi : qui Jesi genuit Sesan. Porro Sesan genuit Oholai. |
| 32 | Filii autem Jada fratris Semei : Jether, et Jonathan. Sed et Jether mortuus est absque liberis. |
| 33 | Porro Jonathan genuit Phaleth, et Ziza. Isti fuerunt filii Jerameel. |
| 34 | Sesan autem non habuit filios, sed filias : et servum ægyptium nomine Jeraa. |
| 35 | Deditque ei filiam suam uxorem : quæ peperit ei Ethei. |
| 36 | Ethei autem genuit Nathan, et Nathan genuit Zabad. |
| 37 | Zabad quoque genuit Ophlal, et Ophlal genuit Obed. |
| 38 | Obed genuit Jehu, Jehu genuit Azariam, |
| 39 | Azarias genuit Helles, et Helles genuit Elasa. |
| 40 | Elasa genuit Sisamoi, Sisamoi genuit Sellum, |
| 41 | Sellum genuit Icamiam, Icamia autem genuit Elisama. |
| 42 | Filii autem Caleb fratris Jerameel : Mesa primogenitus ejus ; ipse est pater Ziph : et filii Maresa patris Hebron. |
| 43 | Porro filii Hebron, Core, et Taphua, et Recem, et Samma. |
| 44 | Samma autem genuit Raham, patrem Jercaam, et Recem genuit Sammai. |
| 45 | Filius Sammai, Maon : et Maon pater Bethsur. |
| 46 | Epha autem concubina Caleb peperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran genuit Gezez. |
| 47 | Filii autem Jahaddai, Regom, et Joathan, et Gesan, et Phalet, et Epha, et Saaph. |
| 48 | Concubina Caleb Maacha, peperit Saber, et Tharana. |
| 49 | Genuit autem Saaph pater Madmena Sue, patrem Machbena et patrem Gabaa. Filia vero Caleb fuit Achsa. |
| 50 | Hi erant filii Caleb, filii Hur primogeniti Ephratha, Sobal pater Cariathiarim. |
| 51 | Salma pater Bethlehem, Hariph pater Bethgader. |
| 52 | Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim, qui videbat dimidium requietionum. |
| 53 | Et de cognatione Cariathiarim, Jethrei, et Aphuthei, et Semathei, et Maserei. Ex his egressi sunt Saraitæ, et Esthaolitæ. |
| 54 | Filii Salma, Bethlehem, et Netophathi, coronæ domus Joab, et dimidium requietionis Sarai : |
| 55 | cognationes quoque scribarum habitantium in Jabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinæi, qui venerunt de Calore patris domus Rechab. |