1 Chronicles 3
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron : primogenitum Amnon ex Achinoam Jezrahelitide, secundum Daniel de Abigail Carmelitide, |
| 2 | tertium Absalom filium Maacha filiæ Tholmai regis Gessur, quartum Adoniam filium Aggith, |
| 3 | quintum Saphathiam ex Abital, sextum Jethraham de Egla uxore sua. |
| 4 | Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Jerusalem. |
| 5 | Porro in Jerusalem nati sunt ei filii, Simmaa, et Sobab, et Nathan, et Salomon, quatuor de Bethsabee filia Ammiel : |
| 6 | Jebaar quoque et Elisama, |
| 7 | et Eliphaleth, et Noge, et Nepheg, et Japhia, |
| 8 | necnon Elisama, et Eliada, et Elipheleth, novem : |
| 9 | omnes hi, filii David absque filiis concubinarum : habueruntque sororem Thamar. |
| 10 | Filius autem Salomonis, Roboam : cujus Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Josaphat, |
| 11 | pater Joram : qui Joram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Joas : |
| 12 | et hujus Amasias filius genuit Azariam. Porro Azariæ filius Joatham |
| 13 | procreavit Achaz patrem Ezechiæ, de quo natus est Manasses. |
| 14 | Sed et Manasses genuit Amon patrem Josiæ. |
| 15 | Filii autem Josiæ fuerunt : primogenitus Johanan, secundus Joakim, tertius Sedecias, quartus Sellum. |
| 16 | De Joakim natus est Jechonias, et Sedecias. |
| 17 | Filii Jechoniæ fuerunt : Asir, Salathiel, |
| 18 | Melchiram, Phadaia, Senneser, et Jecemia, Sama, et Nadabia. |
| 19 | De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam, et Salomith sororem eorum : |
| 20 | Hasaban quoque, et Ohol, et Barachian, et Hasadian, Josabhesed, quinque. |
| 21 | Filius autem Hananiæ, Phaltias pater Jeseiæ, cujus filius Raphaia : hujus quoque filius, Arnan, de quo natus est Obdia, cujus filius fuit Sechenias. |
| 22 | Filius Secheniæ, Semeia : cujus filii Hattus, et Jegaal, et Baria, et Naaria, et Saphat, sex numero. |
| 23 | Filius Naariæ, Elioënai, et Ezechias, et Ezricam, tres. |
| 24 | Filii Elioënai, Oduia, et Eliasub, et Pheleia, et Accub, et Johanan, et Dalaia, et Anani, septem. |