1 Chronicles 4
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Filii Juda : Phares, Hesron, et Charmi, et Hur, et Sobal. |
| 2 | Raia vero filius Sobal genuit Jahath, de quo nati sunt Ahumai, et Laad : hæ cognationes Sarathi. |
| 3 | Ista quoque stirps Etam : Jezrahel, et Jesema, et Jedebos. Nomen quoque sororis eorum, Asalelphuni. |
| 4 | Phanuel autem pater Gedor, et Ezer pater Hosa : isti sunt filii Hur primogeniti Ephratha patris Bethlehem. |
| 5 | Assur vero patri Thecuæ erant duæ uxores, Halaa et Naara. |
| 6 | Peperit autem ei Naara, Oozam, et Hepher, et Themani, et Ahasthari : isti sunt filii Naara. |
| 7 | Porro filii Halaa, Sereth, Isaar et Ethnan. |
| 8 | Cos autem genuit Anob, et Soboba, et cognationem Aharehel filii Arum. |
| 9 | Fuit autem Jabes inclytus præ fratribus suis, et mater ejus vocavit nomen illius Jabes, dicens : Quia peperi eum in dolore. |
| 10 | Invocavit vero Jabes Deum Israël, dicens : Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi. Et præstitit Deus quæ precatus est. |
| 11 | Caleb autem frater Sua genuit Mahir, qui fuit pater Esthon. |
| 12 | Porro Esthon genuit Bethrapha, et Phesse, et Tehinna patrem urbis Naas : hi sunt viri Recha. |
| 13 | Filii autem Cenez, Othoniel, et Saraia. Porro filii Othoniel, Hathath, et Maonathi. |
| 14 | Maonathi genuit Ophra, Saraia autem genuit Joab patrem Vallis artificum : ibi quippe artifices erant. |
| 15 | Filii vero Caleb filii Jephone, Hir, et Ela, et Naham. Filii quoque Ela : Cenez. |
| 16 | Filii quoque Jaleleel : Ziph, et Zipha, Thiria, et Asraël. |
| 17 | Et filii Ezra, Jether, et Mered, et Epher, et Jalon, genuitque Mariam, et Sammai, et Jesba patrem Esthamo. |
| 18 | Uxor quoque ejus Judaia, peperit Jared patrem Gedor, et Heber patrem Socho, et Icuthiel patrem Zanoë : hi autem filii Bethiæ filiæ Pharaonis, quam accepit Mered. |
| 19 | Et filii uxoris Odaiæ sororis Naham patris Ceila, Garmi, et Esthamo, qui fuit de Machathi. |
| 20 | Filii quoque Simon, Amnon, et Rinna filius Hanan, et Thilon. Et filii Jesi, Zoheth, et Benzoheth. |
| 21 | Filii Sela, filii Juda : Her pater Lecha, et Laada pater Maresa, et cognationes domus operantium byssum in domo juramenti. |
| 22 | Et qui stare fecit solem, virique Mendacii, et Securus, et Incendens, qui principes fuerunt in Moab, et qui reversi sunt in Lahem : hæc autem verba vetera. |
| 23 | Hi sunt figuli habitantes in plantationibus et in sepibus, apud regem in operibus ejus : commoratique sunt ibi. |
| 24 | Filii Simeon : Namuel et Jamin, Jarib, Zara, Saul. |
| 25 | Sellum filius ejus, Mapsam filius ejus, Masma filius ejus. |
| 26 | Filii Masma : Hamuel filius ejus, Zachur filius ejus, Semei filius ejus. |
| 27 | Filii Semei sedecim, et filiæ sex : fratres autem ejus non habuerunt filios multos, et universa cognatio non potuit adæquare summam filiorum Juda. |
| 28 | Habitaverunt autem in Bersabee, et Molada, et Hasarsuhal, |
| 29 | et in Bala, et in Asom, et in Tholad, |
| 30 | et in Bathuel, et in Horma, et in Siceleg, |
| 31 | et in Bethmarchaboth, et in Hasarsusim, et in Bethberai, et in Saarim : hæ civitates eorum usque ad regem David. |
| 32 | Villæ quoque eorum : Etam, et Aën, Remmon, et Thochen, et Asan, civitates quinque. |
| 33 | Et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal : hæc est habitatio eorum, et sedium distributio. |
| 34 | Mosobab quoque et Jemlech, et Josa filius Amasiæ, |
| 35 | et Joël, et Jehu filius Josabiæ filii Saraiæ filii Asiel, |
| 36 | et Elioënai, et Jacoba, et Isuhaia, et Asaia, et Adiel, et Ismiel, et Banaia, |
| 37 | Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia. |
| 38 | Isti sunt nominati principes in cognationibus suis, et in domo affinitatum suarum multiplicati sunt vehementer. |
| 39 | Et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis, et ut quærerent pascua gregibus suis. |
| 40 | Inveneruntque pascuas uberes, et valde bonas, et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverant de stirpe Cham. |
| 41 | Hi ergo venerunt, quos supra descripsimus nominatim, in diebus Ezechiæ regis Juda : et percusserunt tabernacula eorum, et habitatores qui inventi fuerant ibi, et deleverunt eos usque in præsentem diem : habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas pascuas ibidem repererunt. |
| 42 | De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti, habentes principes Phalthiam et Naariam et Raphaiam et Oziel filios Jesi : |
| 43 | et percusserunt reliquias, quæ evadere potuerant, Amalecitarum, et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc. |