1 Chronicles 6
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Filii Levi : Gerson, Caath, et Merari. |
| 2 | Filii Caath : Amram, Isaar, Hebron, et Oziel. |
| 3 | Filii Amram : Aaron, Moyses, et Maria. Filii Aaron : Nadab et Abiu, Eleazar, et Ithamar. |
| 4 | Eleazar genuit Phinees, et Phinees genuit Abisue. |
| 5 | Abisue vero genuit Bocci, et Bocci genuit Ozi. |
| 6 | Ozi genuit Zaraiam, et Zaraias genuit Meraioth. |
| 7 | Porro Meraioth genuit Amariam, et Amarias genuit Achitob. |
| 8 | Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Achimaas, |
| 9 | Achimaas genuit Azariam, Azarias genuit Johanan, |
| 10 | Johanan genuit Azariam : ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam ædificavit Salomon in Jerusalem. |
| 11 | Genuit autem Azarias Amariam, et Amarias genuit Achitob, |
| 12 | Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Sellum, |
| 13 | Sellum genuit Helciam, et Helcias genuit Azariam, |
| 14 | Azarias genuit Saraiam, et Saraias genuit Josedec. |
| 15 | Porro Josedec egressus est, quando transtulit Dominus Judam et Jerusalem per manus Nabuchodonosor. |
| 16 | Filii ergo Levi : Gersom, Caath, et Merari. |
| 17 | Et hæc nomina filiorum Gersom : Lobni, et Semei. |
| 18 | Filii Caath : Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel. |
| 19 | Filii Merari : Moholi et Musi. Hæ autem cognationes Levi secundum familias eorum. |
| 20 | Gersom : Lobni filius ejus, Jahath filius ejus, Zamma filius ejus, |
| 21 | Joah filius ejus, Addo filius ejus, Zara filius ejus, Jethrai filius ejus. |
| 22 | Filii Caath : Aminadab filius ejus, Core filius ejus, Asir filius ejus, |
| 23 | Elcana filius ejus, Abiasaph filius ejus, Asir filius ejus, |
| 24 | Thahath filius ejus, Uriel filius ejus, Ozias filius ejus, Saul filius ejus. |
| 25 | Filii Elcana, Amasai et Achimoth |
| 26 | et Elcana. Filii Elcana : Sophai filius ejus, Nahath filius ejus, |
| 27 | Eliab filius ejus, Jeroham filius ejus, Elcana filius ejus. |
| 28 | Filii Samuel : primogenitus Vasseni, et Abia. |
| 29 | Filii autem Merari, Moholi : Lobni filius ejus, Semei filius ejus, Oza filius ejus, |
| 30 | Sammaa filius ejus, Haggia filius ejus, Asaia filius ejus. |
| 31 | Isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini, ex quo collocata est arca : |
| 32 | et ministrabant coram tabernaculo testimonii, canentes donec ædificaret Salomon domum Domini in Jerusalem : stabant autem juxta ordinem suum in ministerio. |
| 33 | Hi vero sunt qui assistebant cum filiis suis, de filiis Caath, Hemam cantor filius Johel, filii Samuel, |
| 34 | filii Elcana, filii Jeroham, filii Eliel, filii Thohu, |
| 35 | filii Suph, filii Elcana, filii Mahath, filii Amasai, |
| 36 | filii Elcana, filii Johel, filii Azariæ, filii Sophoniæ, |
| 37 | filii Thahath, filii Asir, filii Abiasaph, filii Core, |
| 38 | filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israël. |
| 39 | Et frater ejus Asaph, qui stabat a dextris ejus, Asaph filius Barachiæ, filii Samaa, |
| 40 | filii Michaël, filii Basaiæ, filii Melchiæ, |
| 41 | filii Athanai, filii Zara, filii Adaia, |
| 42 | filii Ethan, filii Zamma, filii Semei, |
| 43 | filii Jeth, filii Gersom, filii Levi. |
| 44 | Filii autem Merari fratres eorum, ad sinistram, Ethan filius Cusi, filii Abdi, filii Maloch, |
| 45 | filii Hasabiæ, filii Amasiæ, filii Helciæ, |
| 46 | filii Amasai, filii Boni, filii Somer, |
| 47 | filii Moholi, filii Musi, filii Merari, filii Levi. |
| 48 | Fratres quoque eorum Levitæ, qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini. |
| 49 | Aaron vero et filii ejus adolebant incensum super altare holocausti, et super altare thymiamatis, in omne opus Sancti sanctorum : et ut precarentur pro Israël juxta omnia quæ præceperat Moyses servus Dei. |
| 50 | Hi sunt autem filii Aaron : Eleazar filius ejus, Phinees filius ejus, Abisue filius ejus, |
| 51 | Bocci filius ejus, Ozi filius ejus, Zarahia filius ejus, |
| 52 | Meraioth filius ejus, Amarias filius ejus, Achitob filius ejus, |
| 53 | Sadoc filius ejus, Achimaas filius ejus. |
| 54 | Et hæc habitacula eorum per vicos atque confinia, filiorum scilicet Aaron, juxta cognationes Caathitarum : ipsis enim sorte contigerant. |
| 55 | Dederunt igitur eis Hebron in terra Juda, et suburbana ejus per circuitum : |
| 56 | agros autem civitatis, et villas, Caleb filio Jephone. |
| 57 | Porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron, et Lobna, et suburbana ejus, |
| 58 | Jether quoque, et Esthemo cum suburbanis suis, sed et Helon, et Dabir cum suburbanis suis, |
| 59 | Asan quoque, et Bethsemes, et suburbana earum. |
| 60 | De tribu autem Benjamin, Gabee et suburbana ejus, et Almath cum suburbanis suis, Anathoth quoque cum suburbanis suis : omnes civitates, tredecim, per cognationes suas. |
| 61 | Filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem. |
| 62 | Porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Issachar, et de tribu Aser, et de tribu Nephthali, et de tribu Manasse in Basan, urbes tredecim. |
| 63 | Filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben, et de tribu Gad, et de tribu Zabulon, dederunt sorte civitates duodecim. |
| 64 | Dederunt quoque filii Israël Levitis civitates, et suburbana earum : |
| 65 | dederuntque per sortem, ex tribu filiorum Juda, et ex tribu filiorum Simeon, et ex tribu filiorum Benjamin urbes has, quas vocaverunt nominibus suis, |
| 66 | et his, qui erant de cognatione filiorum Caath, fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim. |
| 67 | Dederunt ergo eis urbes ad confugiendum, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer cum suburbanis suis, |
| 68 | Jecmaam quoque cum suburbanis suis, et Bethoron similiter, |
| 69 | necnon et Helon cum suburbanis suis, et Gethremmon in eumdem modum. |
| 70 | Porro ex dimidia tribu Manasse, Aner et suburbana ejus, Balaam et suburbana ejus : his videlicet, qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant. |
| 71 | Filiis autem Gersom de cognatione dimidiæ tribus Manasse, Gaulon in Basan, et suburbana ejus, et Astaroth cum suburbanis suis. |
| 72 | De tribu Issachar, Cedes et suburbanis suis, et Dabereth cum suburbanis suis, |
| 73 | Ramoth quoque et suburbana ejus, et Anem cum suburbanis suis. |
| 74 | De tribu vero Aser : Masal cum suburbanis suis, et Abdon similiter, |
| 75 | Hucac quoque et suburbana ejus, et Rohob cum suburbanis suis. |
| 76 | Porro de tribu Nephthali, Cedes in Galilæa et suburbana ejus, Hamon cum suburbanis suis, et Cariathaim et suburbana ejus. |
| 77 | Filiis autem Merari residuis : de tribu Zabulon, Remmono et suburbana ejus, et Thabor cum suburbanis suis : |
| 78 | trans Jordanem quoque ex adverso Jericho contra orientem Jordanis, de tribu Ruben, Bosor in solitudine cum suburbanis suis, et Jassa cum suburbanis suis, |
| 79 | Cademoth quoque et suburbana ejus, et Mephaat cum suburbanis suis. |
| 80 | Necnon et de tribu Gad, Ramoth in Galaad et suburbana ejus, et Manaim cum suburbanis suis, |
| 81 | sed et Hesebon cum suburbanis suis, et Jezer cum suburbanis suis. |