1 Chronicles 8
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Benjamin autem genuit Bale primogenitum suum, Asbel secundum, Ahara tertium, |
| 2 | Nohaa quartum, et Rapha quintum. |
| 3 | Fueruntque filii Bale : Addar, et Gera, et Abiud, |
| 4 | Abisue quoque et Naaman, et Ahoë, |
| 5 | sed et Gera, et Sephuphan, et Huram. |
| 6 | Hi sunt filii Ahod, principes cognationum habitantium in Gabaa, qui translati sunt in Manahath. |
| 7 | Naaman autem, et Achia, et Gera, ipse transtulit eos, et genuit Osa, et Ahiud. |
| 8 | Porro Saharaim genuit in regione Moab, postquam dimisit Husim et Bara uxores suas. |
| 9 | Genuit autem de Hodes uxore sua Jobab, et Sebia, et Mosa, et Molchom, |
| 10 | Jehus quoque, et Sechia, et Marma : hi sunt filii ejus principes in familiis suis. |
| 11 | Mehusim vero genuit Abitob et Elphaal. |
| 12 | Porro filii Elphaal : Heber, et Misaam, et Samad : hic ædificavit Ono, et Lod, et filias ejus. |
| 13 | Baria autem et Sama principes cognationum habitantium in Ajalon : hi fugaverunt habitatores Geth. |
| 14 | Et Ahio, et Sesac, et Jerimoth, |
| 15 | et Zabadia, et Arod, et Heder, |
| 16 | Michaël quoque, et Jespha, et Joha filii Baria. |
| 17 | Et Zabadia, et Mosollam, et Hezeci, et Heber, |
| 18 | et Jesamari, et Jezlia, et Jobab filii Elphaal, |
| 19 | et Jacim, et Zechri, et Zabdi, |
| 20 | et Elioënai, et Selethai, et Eliel, |
| 21 | et Adaia, et Baraia, et Samarath, filii Semei. |
| 22 | Et Jespham, et Heber, et Eliel, |
| 23 | et Abdon, et Zechri, et Hanan, |
| 24 | et Hanania, et Ælam, et Anathothia, |
| 25 | et Jephdaia, et Phanuel, filii Sesac. |
| 26 | Et Samsari, et Sohoria, et Otholia, |
| 27 | et Jersia, et Elia, et Zechri, filii Jeroham. |
| 28 | Hi patriarchæ, et cognationum principes, qui habitaverunt in Jerusalem. |
| 29 | In Gabaon autem habitaverunt Abigabaon, et nomen uxoris ejus Maacha : |
| 30 | filiusque ejus primogenitus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Nadab, |
| 31 | Gedor quoque, et Ahio, et Zacher, et Macelloth : |
| 32 | et Macelloth genuit Samaa : habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis. |
| 33 | Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal. |
| 34 | Filius autem Jonathan, Meribbaal : et Meribbaal genuit Micha. |
| 35 | Filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz. |
| 36 | Et Ahaz genuit Joada, et Joada genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri : porro Zamri genuit Mosa, |
| 37 | et Mosa genuit Banaa, cujus filius fuit Rapha, de quo ortus est Elasa, qui genuit Asel. |
| 38 | Porro Asel sex filii fuerunt his nominibus : Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, et Hanan : omnes hi filii Asel. |
| 39 | Filii autem Esec fratris ejus, Ulam primogenitus, et Jehus secundus, et Eliphalet tertius. |
| 40 | Fueruntque filii Ulam viri robustissimi, et magno robore tendentes arcum : et multos habentes filios ac nepotes, usque ad centum quinquaginta. Omnes hi filii Benjamin. |