1 Chronicles 9
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Universus ergo Israël dinumeratus est, et summa eorum scripta est in libro regum Israël et Juda : translatique sunt in Babylonem propter delictum suum. |
| 2 | Qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis : Israël, et sacerdotes, et Levitæ, et Nathinæi. |
| 3 | Commorati sunt in Jerusalem de filiis Juda, et de filiis Benjamin, de filiis quoque Ephraim, et Manasse. |
| 4 | Othei filius Ammiud, filii Amri, filii Omrai, filii Bonni, de filiis Phares filii Juda. |
| 5 | Et de Siloni : Asaia primogenitus, et filii ejus. |
| 6 | De filiis autem Zara, Jehuel, et fratres eorum, sexcenti nonaginta. |
| 7 | Porro de filiis Benjamin : Salo filius Mosollam, filii Oduia, filii Asana, |
| 8 | et Jobania filius Jeroham, et Ela filius Ozi, filii Mochori, et Mosollam filius Saphatiæ, filii Rahuel, filii Jebaniæ, |
| 9 | et fratres eorum per familias suas, nongenti quinquaginta sex. Omnes hi principes cognationum per domos patrum suorum. |
| 10 | De sacerdotibus autem : Jedaia, Jojarib, et Jachin : |
| 11 | Azarias quoque filius Helciæ, filii Mosollam, filii Sadoc, filii Maraioth, filii Achitob, pontifex domus Dei. |
| 12 | Porro Adaias filius Jeroham, filii Phassur, filii Melchiæ, et Maasai filius Adiel filii Jezra, filii Mosollam, filii Mosollamith, filii Emmer. |
| 13 | Fratres quoque eorum principes per familias suas, mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei. |
| 14 | De Levitis autem : Semeia filius Hassub filii Ezricam, filii Hasebia de filiis Merari. |
| 15 | Bacbacar quoque carpentarius, et Galal, et Mathania filius Micha, filii Zechri, filii Asaph : |
| 16 | et Obdia filius Semeiæ, filii Galal, filii Idithun : et Barachia filius Asa, filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophati. |
| 17 | Janitores autem : Sellum, et Accub, et Telmon, et Ahimam : et frater eorum Sellum princeps, |
| 18 | usque ad illud tempus, in porta regis ad orientem, observabant per vices suas de filiis Levi. |
| 19 | Sellum vero filius Core filii Abiasaph, filii Core, cum fratribus suis, et domo patris sui, hi sunt Coritæ super opera ministerii, custodes vestibulorum tabernaculi : et familiæ eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum. |
| 20 | Phinees autem filius Eleazari erat dux eorum coram Domino. |
| 21 | Porro Zacharias filius Mosollamia, janitor portæ tabernaculi testimonii. |
| 22 | Omnes hi electi in ostiarios per portas, ducenti duodecim : et descripti in villis propriis, quos constituerunt David, et Samuel videns, in fide sua, |
| 23 | tam ipsos quam filios eorum, in ostiis domus Domini et in tabernaculo vicibus suis. |
| 24 | Per quatuor ventos erant ostiarii : id est, ad orientem, et ad occidentem, et ad aquilonem, et ad austrum. |
| 25 | Fratres autem eorum in viculis morabantur, et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus. |
| 26 | His quatuor Levitis creditus erat omnis numerus janitorum, et erant super exedras et thesauros domus Domini. |
| 27 | Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis : ut cum tempus fuisset, ipsi mane aperirent fores. |
| 28 | De horum genere erant et super vasa ministerii : ad numerum enim et inferebantur vasa, et efferebantur. |
| 29 | De ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii, præerant similæ, et vino, et oleo, et thuri, et aromatibus. |
| 30 | Filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant. |
| 31 | Et Mathathias Levites primogenitus Sellum Coritæ, præfectus erat eorum quæ in sartagine frigebantur. |
| 32 | Porro de filiis Caath fratribus eorum, super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata præpararent. |
| 33 | Hi sunt principes cantorum per familias Levitarum, qui in exedris morabantur, ut die ac nocte jugiter suo ministerio deservirent. |
| 34 | Capita Levitarum, per familias suas principes, manserunt in Jerusalem. |
| 35 | In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Jehiel, et nomen uxoris ejus Maacha. |
| 36 | Filius primogenitus ejus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Ner, et Nadab, |
| 37 | Gedor quoque, et Ahio, et Zacharias, et Macelloth. |
| 38 | Porro Macelloth genuit Samaan : isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis. |
| 39 | Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul, et Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal. |
| 40 | Filius autem Jonathan, Meribbaal : et Meribbaal genuit Micha. |
| 41 | Porro filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz. |
| 42 | Ahaz autem genuit Jara, et Jara genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri. Zamri autem genuit Mosa. |
| 43 | Mosa vero genuit Banaa, cujus filius Raphaia, genuit Elasa, de quo ortus est Asel. |
| 44 | Porro Asel sex filios habuit, his nominibus : Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, Hanan : hi sunt filii Asel. |