1 Corinthians 10
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, |
| 2 | et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari : |
| 3 | et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, |
| 4 | et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra : petra autem erat Christus) : |
| 5 | sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo : nam prostrati sunt in deserto. |
| 6 | Hæc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt. |
| 7 | Neque idololatræ efficiamini, sicut quidam ex ipsis : quemadmodum scriptum est : Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. |
| 8 | Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia. |
| 9 | Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. |
| 10 | Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. |
| 11 | Hæc autem omnia in figura contingebant illis : scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt. |
| 12 | Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat. |
| 13 | Tentatio vos non apprehendat nisi humana : fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere. |
| 14 | Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura : |
| 15 | ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico. |
| 16 | Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est ? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est ? |
| 17 | Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus. |
| 18 | Videte Israël secundum carnem : nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris ? |
| 19 | Quid ergo ? dico quod idolis immolatum sit aliquid ? aut quod idolum, sit aliquid ? |
| 20 | Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum : |
| 21 | non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum ; non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum. |
| 22 | An æmulamur Dominum ? numquid fortiores illo sumus ? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. |
| 23 | Omnia mihi licent, sed non omnia ædificant. |
| 24 | Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius. |
| 25 | Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. |
| 26 | Domini est terra, et plenitudo ejus. |
| 27 | Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire : omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. |
| 28 | Si quis autem dixerit : Hoc immolatum est idolis : nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam : |
| 29 | conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia ? |
| 30 | Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago ? |
| 31 | Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis : omnia in gloriam Dei facite. |
| 32 | Sine offensione estote Judæis, et gentibus, et ecclesiæ Dei : |
| 33 | sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis : ut salvi fiant. |