1 Corinthians 11
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. |
| 2 | Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis : et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis. |
| 3 | Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est : caput autem mulieris, vir : caput vero Christi, Deus. |
| 4 | Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum. |
| 5 | Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum : unum enim est ac si decalvetur. |
| 6 | Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum. |
| 7 | Vir quidem non debet velare caput suum : quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est. |
| 8 | Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro. |
| 9 | Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum. |
| 10 | Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos. |
| 11 | Verumtamen neque vir sine muliere : neque mulier sine viro in Domino. |
| 12 | Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem : omnia autem ex Deo. |
| 13 | Vos ipsi judicate : decet mulierem non velatam orare Deum ? |
| 14 | Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi : |
| 15 | mulier vero si comam nutriat, gloria est illi : quoniam capilli pro velamine ei dati sunt. |
| 16 | Si quis autem videtur contentiosus esse : nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei. |
| 17 | Hoc autem præcipio : non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis. |
| 18 | Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo. |
| 19 | Nam oportet et hæreses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. |
| 20 | Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam cnam manducare. |
| 21 | Unusquisque enim suam cnam præsumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. |
| 22 | Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum ? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent ? Quid dicam vobis ? laudo vos ? in hoc non laudo. |
| 23 | Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem, |
| 24 | et gratias agens fregit, et dixit : Accipite, et manducate : hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur : hoc facite in meam commemorationem. |
| 25 | Similiter et calicem, postquam cnavit, dicens : Hic calix novum testamentum est in meo sanguine : hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem. |
| 26 | Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat. |
| 27 | Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. |
| 28 | Probet autem seipsum homo : et sic de pane illo edat, et de calice bibat. |
| 29 | Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. |
| 30 | Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi. |
| 31 | Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. |
| 32 | Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. |
| 33 | Itaque fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate. |
| 34 | Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam. |