1 Corinthians 12
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres. |
| 2 | Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes. |
| 3 | Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto. |
| 4 | Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus : |
| 5 | et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus : |
| 6 | et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus. |
| 7 | Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. |
| 8 | Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ : alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum : |
| 9 | alteri fides in eodem Spiritu : alii gratia sanitatum in uno Spiritu : |
| 10 | alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. |
| 11 | Hæc autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. |
| 12 | Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt : ita et Christus. |
| 13 | Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive gentiles, sive servi, sive liberi : et omnes in uno Spiritu potati sumus. |
| 14 | Nam et corpus non est unum membrum, sed multa. |
| 15 | Si dixerit pes : Quoniam non sum manus, non sum de corpore : num ideo non est de corpore ? |
| 16 | Et si dixerit auris : Quoniam non sum oculus, non sum de corpore : num ideo non est de corpore ? |
| 17 | Si totum corpus oculus : ubi auditus ? Si totum auditus : ubi odoratus ? |
| 18 | Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit. |
| 19 | Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus ? |
| 20 | Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. |
| 21 | Non potest autem oculus dicere manui : Opera tua non indigeo : aut iterum caput pedibus : Non estis mihi necessarii. |
| 22 | Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt : |
| 23 | et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus : et quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent. |
| 24 | Honesta autem nostra nullius egent : sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem, |
| 25 | ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra. |
| 26 | Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra : sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra. |
| 27 | Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro. |
| 28 | Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum. |
| 29 | Numquid omnes apostoli ? numquid omnes prophetæ ? numquid omnes doctores ? |
| 30 | numquid omnes virtutes ? numquid omnes gratiam habent curationum ? numquid omnes linguis loquuntur ? numquid omnes interpretantur ? |
| 31 | Æmulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro. |