1 Corinthians 13
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens. |
| 2 | Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam : et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. |
| 3 | Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. |
| 4 | Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur, |
| 5 | non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, |
| 6 | non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati : |
| 7 | omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. |
| 8 | Caritas numquam excidit : sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur. |
| 9 | Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. |
| 10 | Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. |
| 11 | Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli. |
| 12 | Videmus nunc per speculum in ænigmate : tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte : tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. |
| 13 | Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc : major autem horum est caritas. |