1 Corinthians 14
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Sectamini caritatem, æmulamini spiritualia : magis autem ut prophetetis. |
| 2 | Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo : nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria. |
| 3 | Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad ædificationem, et exhortationem, et consolationem. |
| 4 | Qui loquitur lingua, semetipsum ædificat : qui autem prophetat, ecclesiam Dei ædificat. |
| 5 | Volo autem omnes vos loqui linguis : magis autem prophetare. Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis ; nisi forte interpretetur ut ecclesia ædificationem accipiat. |
| 6 | Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens : quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina ? |
| 7 | Tamen quæ sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara ; nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut quod citharizatur ? |
| 8 | Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum ? |
| 9 | Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis : quomodo scietur id quod dicitur ? eritis enim in aëra loquentes. |
| 10 | Tam multa, ut puta genera linguarum sunt in hoc mundo : et nihil sine voce est. |
| 11 | Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbarus : et qui loquitur, mihi barbarus. |
| 12 | Sic et vos, quoniam æmulatores estis spirituum, ad ædificationem ecclesiæ quærite ut abundetis. |
| 13 | Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur. |
| 14 | Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est. |
| 15 | Quid ergo est ? Orabo spiritu, orabo et mente : psallam spiritu, psallam et mente. |
| 16 | Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotæ, quomodo dicet : Amen, super tuam benedictionem ? quoniam quid dicas, nescit. |
| 17 | Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non ædificatur. |
| 18 | Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor. |
| 19 | Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam : quam decem millia verborum in lingua. |
| 20 | Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote : sensibus autem perfecti estote. |
| 21 | In lege scriptum est : Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic : et nec sic exaudient me, dicit Dominus. |
| 22 | Itaque linguæ in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus : prophetiæ autem non infidelibus, sed fidelibus. |
| 23 | Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotæ, aut infideles : nonne dicent quod insanitis ? |
| 24 | Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus : |
| 25 | occulta cordis ejus manifesta fiunt : et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit. |
| 26 | Quid ergo est, fratres ? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet : omnia ad ædificationem fiant. |
| 27 | Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretetur. |
| 28 | Si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia : sibi autem loquatur, et Deo. |
| 29 | Prophetæ autem duo, aut tres dicant, et ceteri dijudicent. |
| 30 | Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat. |
| 31 | Potestis enim omnes per singulos prophetare : ut omnes discant, et omnes exhortentur : |
| 32 | et spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt. |
| 33 | Non enim est dissensionis Deus, sed pacis : sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo. |
| 34 | Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit. |
| 35 | Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia. |
| 36 | An a vobis verbum Dei processit ? aut in vos solos pervenit ? |
| 37 | Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quæ scribo vobis, quia Domini sunt mandata. |
| 38 | Si quis autem ignorat, ignorabitur. |
| 39 | Itaque fratres æmulamini prophetare : et loqui linguis nolite prohibere. |
| 40 | Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant. |