1 Corinthians 15
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod prædicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, |
| 2 | per quod et salvamini : qua ratione prædicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis. |
| 3 | Tradidi enim vobis in primis quod et accepi : quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas : |
| 4 | et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas : |
| 5 | et quia visus est Cephæ, et post hoc undecim : |
| 6 | deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul : ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt : |
| 7 | deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus : |
| 8 | novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi. |
| 9 | Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei. |
| 10 | Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi : non ego autem, sed gratia Dei mecum : |
| 11 | sive enim ego, sive illi : sic prædicamus, et sic credidistis. |
| 12 | Si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est ? |
| 13 | Si autem resurrectio mortuorum non est : neque Christus resurrexit. |
| 14 | Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra : |
| 15 | invenimur autem et falsi testes Dei : quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt. |
| 16 | Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit. |
| 17 | Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra : adhuc enim estis in peccatis vestris. |
| 18 | Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt. |
| 19 | Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. |
| 20 | Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium, |
| 21 | quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. |
| 22 | Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. |
| 23 | Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus : deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt. |
| 24 | Deinde finis : cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. |
| 25 | Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus. |
| 26 | Novissima autem inimica destruetur mors : omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat : |
| 27 | Omnia subjecta sunt ei, sine dubio præter eum qui subjecit ei omnia. |
| 28 | Cum autem subjecta fuerint illi omnia : tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. |
| 29 | Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt ? ut quid et baptizantur pro illis ? |
| 30 | ut quid et nos periclitamur omni hora ? |
| 31 | Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro. |
| 32 | Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt ? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur. |
| 33 | Nolite seduci : corrumpunt mores bonos colloquia mala. |
| 34 | Evigilate justi, et nolite peccare : ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor. |
| 35 | Sed dicet aliquis : Quomodo resurgunt mortui ? qualive corpore venient ? |
| 36 | Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur : |
| 37 | et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum. |
| 38 | Deus autem dat illi corpus sicut vult : ut unicuique seminum proprium corpus. |
| 39 | Non omnis caro, eadem caro : sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium. |
| 40 | Et corpora cælestia, et corpora terrestria : sed alia quidem cælestium gloria, alia autem terrestrium. |
| 41 | Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate : |
| 42 | sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione. |
| 43 | Seminatur in ignobilitate, surget in gloria : seminatur in infirmitate, surget in virtute : |
| 44 | seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est : |
| 45 | Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. |
| 46 | Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale : deinde quod spiritale. |
| 47 | Primus homo de terra, terrenus : secundus homo de cælo, cælestis. |
| 48 | Qualis terrenus, tales et terreni : et qualis cælestis, tales et cælestes. |
| 49 | Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis. |
| 50 | Hoc autem dico, fratres : quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt : neque corruptio incorruptelam possidebit. |
| 51 | Ecce mysterium vobis dico : omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. |
| 52 | In momento, in ictu oculi, in novissima tuba : canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti : et nos immutabimur. |
| 53 | Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem : et mortale hoc induere immortalitatem. |
| 54 | Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est : Absorpta est mors in victoria. |
| 55 | Ubi est mors victoria tua ? ubi est mors stimulus tuus ? |
| 56 | Stimulus autem mortis peccatum est : virtus vero peccati lex. |
| 57 | Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum. |
| 58 | Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles : abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino. |