1 Corinthians 16
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | De collectis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiæ, ita et vos facite. |
| 2 | Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit : ut non, cum venero, tunc collectæ fiant. |
| 3 | Cum autem præsens fuero, quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem. |
| 4 | Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt. |
| 5 | Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero : nam Macedoniam pertransibo. |
| 6 | Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo : ut vos me deducatis quocumque iero. |
| 7 | Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit. |
| 8 | Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten. |
| 9 | Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens : et adversarii multi. |
| 10 | Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos : opus enim Domini operatur, sicut et ego. |
| 11 | Ne quis ergo illum spernat : deducite autem illum in pace, ut veniat ad me : exspecto enim illum cum fratribus. |
| 12 | De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus : et utique non fuit voluntas ut nunc veniret : veniet autem, cum ei vacuum fuerit. |
| 13 | Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini. |
| 14 | Omnia vestra in caritate fiant. |
| 15 | Obsecro autem vos fratres, nostis domum Stephanæ, et Fortunati, et Achaici : quoniam sunt primitiæ Achaiæ, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos : |
| 16 | ut et vos subditi sitis ejusmodi, et omni cooperanti, et laboranti. |
| 17 | Gaudeo autem in præsentia Stephanæ, et Fortunati, et Achaici : quoniam id, quod vobis deerat, ipsi suppleverunt : |
| 18 | refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui hujusmodi sunt. |
| 19 | Salutant vos ecclesiæ Asiæ. Salutant vos in Domino multum, Aquila et Priscilla cum domestica sua ecclesia : apud quos et hospitor. |
| 20 | Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto. |
| 21 | Salutatio, mea manu Pauli. |
| 22 | Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran Atha. |
| 23 | Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. |
| 24 | Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Jesu. Amen. |