1 Corinthians 1
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater, |
| 2 | ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro. |
| 3 | Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. |
| 4 | Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu : |
| 5 | quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia. |
| 6 | Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis : |
| 7 | ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi, |
| 8 | qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi. |
| 9 | Fidelis Deus : per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri. |
| 10 | Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi : ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata : sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia. |
| 11 | Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloës, quia contentiones sunt inter vos. |
| 12 | Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit : Ego quidem sum Pauli : ego autem Apollo : ego vero Cephæ : ego autem Christi. |
| 13 | Divisus est Christus ? numquid Paulus crucifixus est pro vobis ? aut in nomine Pauli baptizati estis ? |
| 14 | Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium : |
| 15 | ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis. |
| 16 | Baptizavi autem et Stephanæ domum : ceterum nescio si quem alium baptizaverim. |
| 17 | Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare : non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi. |
| 18 | Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est : iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est. |
| 19 | Scriptum est enim : Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. |
| 20 | Ubi sapiens ? ubi scriba ? ubi conquisitor hujus sæculi ? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi ? |
| 21 | Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum : placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes. |
| 22 | Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt : |
| 23 | nos autem prædicamus Christum crucifixum : Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, |
| 24 | ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam : |
| 25 | quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus : et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. |
| 26 | Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles : |
| 27 | sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes : et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia : |
| 28 | et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret : |
| 29 | ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus. |
| 30 | Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio : |
| 31 | ut quemadmodum scriptum est : Qui gloriatur, in Domino glorietur. |