1 Corinthians 4
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. |
| 2 | Hic jam quæritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur. |
| 3 | Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die : sed neque meipsum judico. |
| 4 | Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum : qui autem judicat me, Dominus est. |
| 5 | Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus : qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium : et tunc laus erit unicuique a Deo. |
| 6 | Hæc autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo, propter vos : ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio. |
| 7 | Quis enim te discernit ? quid autem habes quod non accepisti ? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ? |
| 8 | Jam saturati estis, jam divites facti estis : sine nobis regnatis : et utinam regnetis, ut et nos vobiscum regnemus. |
| 9 | Puto enim quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tamquam morti destinatos : quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus. |
| 10 | Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo : nos infirmi, vos autem fortes : vos nobiles, nos autem ignobiles. |
| 11 | Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis cædimur, et instabiles sumus, |
| 12 | et laboramus operantes manibus nostris : maledicimur, et benedicimus : persecutionem patimur, et sustinemus : |
| 13 | blasphemamur, et obsecramus : tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. |
| 14 | Non ut confundam vos, hæc scribo, sed ut filios meos carissimos moneo. |
| 15 | Nam si decem millia pædagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui. |
| 16 | Rogo ergo vos, imitatores mei estote, sicut et ego Christi. |
| 17 | Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus, et fidelis in Domino : qui vos commonefaciet vias meas, quæ sunt in Christo Jesu, sicut ubique in omni ecclesia doceo. |
| 18 | Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam. |
| 19 | Veniam autem ad vos cito, si Dominus voluerit : et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem. |
| 20 | Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute. |
| 21 | Quid vultis ? in virga veniam ad vos, an in caritate, et spiritu mansuetudinis ? |