1 Corinthians 8
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | De iis autem quæ idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero ædificat. |
| 2 | Si quis autem se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire. |
| 3 | Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo. |
| 4 | De escis autem quæ idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus. |
| 5 | Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in cælo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi) : |
| 6 | nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum : et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. |
| 7 | Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant : et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur. |
| 8 | Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si manducaverimus, abundabimus : neque si non manducaverimus, deficiemus. |
| 9 | Videte autem ne forte hæc licentia vestra offendiculum fiat infirmis. |
| 10 | Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem : nonne conscientia ejus, cum sit infirma, ædificabitur ad manducandum idolothyta ? |
| 11 | Et peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est ? |
| 12 | Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. |
| 13 | Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in æternum, ne fratrem meum scandalizem. |