1 Corinthians 9
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Non sum liber ? non sum Apostolus ? nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi ? nonne opus meum vos estis in Domino ? |
| 2 | Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum : nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino. |
| 3 | Mea defensio apud eos qui me interrogant, hæc est : |
| 4 | Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi ? |
| 5 | numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas ? |
| 6 | aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi ? |
| 7 | Quis militat suis stipendiis umquam ? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit ? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat ? |
| 8 | Numquid secundum hominem hæc dico ? an et lex hæc non dicit ? |
| 9 | Scriptum est enim in lege Moysi : Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo ? |
| 10 | an propter nos utique hoc dicit ? Nam propter nos scripta sunt : quoniam debet in spe qui arat, arare : et qui triturat, in spe fructus percipiendi. |
| 11 | Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus ? |
| 12 | Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius nos ? Sed non usi sumus hac potestate : sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi. |
| 13 | Nescitis quoniam qui in sacrario operantur quæ de sacrario sunt, edunt : et qui altari deserviunt, cum altari participant ? |
| 14 | Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. |
| 15 | Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi hæc ut ita fiant in me : bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. |
| 16 | Nam si evangelizavero, non est mihi gloria : necessitas enim mihi incumbit : væ enim mihi est, si non evangelizavero. |
| 17 | Si enim volens hoc ago, mercedem habeo : si autem invitus, dispensatio mihi credita est. |
| 18 | Quæ est ergo merces mea ? ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio. |
| 19 | Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem. |
| 20 | Et factus sum Judæis tamquam Judæus, ut Judæos lucrarer : |
| 21 | iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem : iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem : sed in lege essem Christi) ut lucrifacerem eos qui sine lege erant. |
| 22 | Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. |
| 23 | Omnia autem facio propter Evangelium : ut particeps ejus efficiar. |
| 24 | Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium ? Sic currite ut comprehendatis. |
| 25 | Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant : nos autem incorruptam. |
| 26 | Ego igitur sic curro, non quasi in incertum : sic pugno, non quasi aërem verberans : |
| 27 | sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo : ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar. |