1 John 2
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum : |
| 2 | et ipse est propitiatio pro peccatis nostris : non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. |
| 3 | Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observemus. |
| 4 | Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est. |
| 5 | Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc caritas Dei perfecta est : et in hoc scimus quoniam in ipso sumus. |
| 6 | Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. |
| 7 | Carissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio. Mandatum vetus est verbum, quod audistis. |
| 8 | Iterum mandatum novum scribo vobis, quod verum est et in ipso, et in vobis : quia tenebræ transierunt, et verum lumen jam lucet. |
| 9 | Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. |
| 10 | Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est. |
| 11 | Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat : quia tenebræ obcæcaverunt oculos ejus. |
| 12 | Scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen ejus. |
| 13 | Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum, qui ab initio est. Scribo vobis, adolescentes, quoniam vicistis malignum. |
| 14 | Scribo vobis, infantes, quoniam cognovistis patrem. Scribo vobis juvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum. |
| 15 | Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo : |
| 16 | quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ : quæ non est ex Patre, sed ex mundo est. |
| 17 | Et mundus transit, et concupiscentia ejus : qui autem facit voluntatem Dei manet in æternum. |
| 18 | Filioli, novissima hora est : et sicut audistis quia antichristus venit, et nunc antichristi multi facti sunt ; unde scimus, quia novissima hora est. |
| 19 | Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum : sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis. |
| 20 | Sed vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia. |
| 21 | Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam : et quoniam omne mendacium ex veritate non est. |
| 22 | Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Jesus est Christus ? Hic est antichristus, qui negat Patrem, et Filium. |
| 23 | Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet : qui confitetur Filium, et Patrem habet. |
| 24 | Vos quod audistis ab initio, in vobis permaneat : si in vobis permanserit quod audistis ab initio, et vos in Filio et Patre manebitis. |
| 25 | Et hæc est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam æternam. |
| 26 | Hæc scripsi vobis de his, qui seducant vos. |
| 27 | Et vos unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis. Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos : sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium. Et sicut docuit vos : manete in eo. |
| 28 | Et nunc, filioli, manete in eo : ut cum apparuerit, habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu ejus. |
| 29 | Si scitis quoniam justus est, scitote quoniam et omnis, qui facit justitiam, ex ipso natus est. |