1 John 5
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo. |
| 2 | In hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata ejus faciamus. |
| 3 | Hæc est enim caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus : et mandata ejus gravia non sunt. |
| 4 | Quoniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum : et hæc est victoria, quæ vincit mundum, fides nostra. |
| 5 | Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei ? |
| 6 | Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus : non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur quoniam Christus est veritas. |
| 7 | Quoniam tres sunt, qui testimonium dant in cælo : Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus : et hi tres unum sunt. |
| 8 | Et tres sunt, qui testimonium dant in terra : spiritus, et aqua, et sanguis : et hi tres unum sunt. |
| 9 | Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est : quoniam hoc est testimonium Dei, quod majus est, quoniam testificatus est de Filio suo. |
| 10 | Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum : quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo. |
| 11 | Et hoc est testimonium, quoniam vitam æternam dedit nobis Deus : et hæc vita in Filio ejus est. |
| 12 | Qui habet Filium, habet vitam : qui non habet Filium, vitam non habet. |
| 13 | Hæc scribo vobis ut sciatis quoniam vitam habetis æternam, qui creditis in nomine Filii Dei. |
| 14 | Et hæc est fiducia, quam habemus ad eum : quia quodcumque petierimus, secundum voluntatem ejus, audit nos. |
| 15 | Et scimus quia audit nos quidquid petierimus : scimus quoniam habemus petitiones quas postulamus ab eo. |
| 16 | Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem : non pro illo dico ut roget quis. |
| 17 | Omnis iniquitas, peccatum est : et est peccatum ad mortem. |
| 18 | Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat : sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum. |
| 19 | Scimus quoniam ex Deo sumus : et mundus totus in maligno positus est. |
| 20 | Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus, et vita æterna. |
| 21 | Filioli, custodite vos a simulacris. Amen. |