1 Kings 15
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Igitur in octavodecimo anno regni Jeroboam filii Nabat, regnavit Abiam super Judam. |
| 2 | Tribus annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Maacha filia Abessalom. |
| 3 | Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui, quæ fecerat ante eum : nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus. |
| 4 | Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Jerusalem, ut suscitaret filium ejus post eum, et statueret Jerusalem : |
| 5 | eo quod fecisset David rectum in oculis Domini, et non declinasset ab omnibus quæ præceperat ei cunctis diebus vitæ suæ, excepto sermone Uriæ Hethæi. |
| 6 | Attamen bellum fuit inter Roboam et Jeroboam omni tempore vitæ ejus. |
| 7 | Reliqua autem sermonum Abiam, et omnia quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ? Fuitque prælium inter Abiam et inter Jeroboam. |
| 8 | Et dormivit Abiam cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David, regnavitque Asa filius ejus pro eo. |
| 9 | In anno ergo vigesimo Jeroboam regis Israël regnavit Asa rex Juda, |
| 10 | et quadraginta et uno anno regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Maacha filia Abessalom. |
| 11 | Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini, sicut David pater ejus : |
| 12 | et abstulit effeminatos de terra, purgavitque universas sordes idolorum quæ fecerant patres ejus. |
| 13 | Insuper et Maacham matrem suam amovit, ne esset princeps in sacris Priapi, et in luco ejus quem consecraverat : subvertitque specum ejus, et confregit simulacrum turpissimum, et combussit in torrente Cedron : |
| 14 | excelsa autem non abstulit. Verumtamen cor Asa perfectum erat cum Domino cunctis diebus suis : |
| 15 | et intulit ea quæ sanctificaverat pater suus, et voverat, in domum Domini, argentum, et aurum, et vasa. |
| 16 | Bellum autem erat inter Asa, et Baasa regem Israël cunctis diebus eorum. |
| 17 | Ascendit quoque Baasa rex Israël in Judam, et ædificavit Rama, ut non posset quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Juda. |
| 18 | Tollens itaque Asa omne argentum et aurum quod remanserat in thesauris domus Domini, et in thesauris domus regiæ, et dedit illud in manus servorum suorum : et misit ad Benadad filium Tabremon filii Hezion, regem Syriæ, qui habitabat in Damasco, dicens : |
| 19 | Fdus est inter me et te, et inter patrem meum et patrem tuum : ideo misi tibi munera, argentum et aurum : et peto ut venias, et irritum facias fdus quod habes cum Baasa rege Israël, et recedat a me. |
| 20 | Acquiescens Benadad regi Asa, misit principes exercitus sui in civitates Israël, et percusserunt Ahion, et Dan, et Abeldomum Maacha, et universam Cenneroth, omnem scilicet terram Nephthali. |
| 21 | Quod cum audisset Baasa, intermisit ædificare Rama, et reversus est in Thersa. |
| 22 | Rex autem Asa nuntium misit in omnem Judam, dicens : Nemo sit excusatus. Et tulerunt lapides de Rama, et ligna ejus, quibus ædificaverat Baasa, et exstruxit de eis rex Asa Gabaa Benjamin, et Maspha. |
| 23 | Reliqua autem omnium sermonum Asa, et universæ fortitudines ejus, et cuncta quæ fecit, et civitates quas exstruxit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ? Verumtamen in tempore senectutis suæ doluit pedes. |
| 24 | Et dormivit cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David patris sui. Regnavitque Josaphat filius ejus pro eo. |
| 25 | Nadab vero filius Jeroboam regnavit super Israël anno secundo Asa regis Juda : regnavitque super Israël duobus annis. |
| 26 | Et fecit quod malum est in conspectu Domini, et ambulavit in viis patris sui, et in peccatis ejus quibus peccare fecit Israël. |
| 27 | Insidiatus est autem ei Baasa filius Ahiæ de domo Issachar, et percussit eum in Gebbethon, quæ est urbs Philisthinorum : siquidem Nadab et omnis Israël obsidebant Gebbethon. |
| 28 | Interfecit ergo illum Baasa in anno tertio Asa regis Juda, et regnavit pro eo. |
| 29 | Cumque regnasset, percussit omnem domum Jeroboam : non dimisit ne unam quidem animam de semine ejus donec deleret eum, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiæ Silonitis, |
| 30 | propter peccata Jeroboam, quæ peccaverat, et quibus peccare fecerat Israël : et propter delictum quo irritaverat Dominum Deum Israël. |
| 31 | Reliqua autem sermonum Nadab, et omnia quæ operatus est, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël ? |
| 32 | Fuitque bellum inter Asa, et Baasa regem Israël, cunctis diebus eorum. |
| 33 | Anno tertio Asa regis Juda, regnavit Baasa filius Ahiæ super omnem Israël in Thersa, viginti quatuor annis. |
| 34 | Et fecit malum coram Domino, ambulavitque in via Jeroboam, et in peccatis ejus quibus peccare fecit Israël. |