1 Peter 1
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Petrus Apostolus Jesu Christi, electis advenis dispersionis Ponti, Galatiæ, Cappadociæ, Asiæ, et Bithyniæ, |
| 2 | secundum præscientiam Dei Patris, in sanctificationem Spiritus, in obedientiam, et aspersionem sanguinis Jesu Christi. Gratia vobis, et pax multiplicetur. |
| 3 | Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis, |
| 4 | in hæreditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in cælis in vobis, |
| 5 | qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo. |
| 6 | In quo exsultabis, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus : |
| 7 | ut probatio vestræ fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem in revelatione Jesu Christi : |
| 8 | quem cum non videritis, diligitis : in quem nunc quoque non videntes creditis : credentes autem exsultabitis lætitia inenarrabili, et glorificata : |
| 9 | reportantes finem fidei vestræ, salutem animarum. |
| 10 | De qua salute exquisierunt, atque scrutati sunt prophetæ, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt : |
| 11 | scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi : prænuntians eas quæ in Christo sunt passiones, et posteriores glorias : |
| 12 | quibus revelatum est quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea quæ nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vobis, Spiritu Sancto misso de cælo, in quem desiderant angeli prospicere. |
| 13 | Propter quod succincti lumbos mentis vestræ, sobrii, perfecte sperate in eam, quæ offertur vobis, gratiam, in revelationem Jesu Christi : |
| 14 | quasi filii obedientiæ, non configurati prioribus ignorantiæ vestræ desideriis : |
| 15 | sed secundum eum qui vocavit vos, Sanctum : et ipsi in omni conversatione sancti sitis : |
| 16 | quoniam scriptum est : Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum. |
| 17 | Et si patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini. |
| 18 | Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis : |
| 19 | sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati : |
| 20 | præcogniti quidem ante mundi constitutionem, manifestati autem novissimis temporibus propter vos, |
| 21 | qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deo : |
| 22 | animas vestras castificantes in obedientia caritatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius : |
| 23 | renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi, et permanentis in æternum : |
| 24 | quia omnis caro ut fnum : et omnis gloria ejus tamquam flos fni : exaruit fnum, et flos ejus decidit. |
| 25 | Verbum autem Domini manet in æternum : hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos. |