1 Peter 2
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones, |
| 2 | sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite : ut in eo crescatis in salutem : |
| 3 | si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus. |
| 4 | Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum : |
| 5 | et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum. |
| 6 | Propter quod continet Scriptura : Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum : et qui crediderit in eum, non confundetur. |
| 7 | Vobis igitur honor credentibus : non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt ædificantes : hic factus est in caput anguli, |
| 8 | et lapis offensionis, et petra scandali, his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt. |
| 9 | Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis : ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. |
| 10 | Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei : qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti. |
| 11 | Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam, |
| 12 | conversationem vestram inter gentes habentes bonam : ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis. |
| 13 | Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum : sive regi quasi præcellenti : |
| 14 | sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum : |
| 15 | quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam : |
| 16 | quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed sicut servi Dei. |
| 17 | Omnes honorate : fraternitatem diligite : Deum timete : regem honorificate. |
| 18 | Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. |
| 19 | Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens injuste. |
| 20 | Quæ enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis ? sed si bene facientes patienter sustinetis, hæc est gratia apud Deum. |
| 21 | In hoc enim vocati estis : quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus : |
| 22 | qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus : |
| 23 | qui cum malediceretur, non maledicebat : cum pateretur, non comminabatur : tradebat autem judicanti se injuste : |
| 24 | qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ; ut peccatis mortui, justitiæ vivamus : cujus livore sanati estis. |
| 25 | Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum. |