1 Peter 3
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Similiter et mulieres subditæ sint viris suis : ut etsi qui non credunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant : |
| 2 | considerantes in timore castam conversationem vestram. |
| 3 | Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus : |
| 4 | sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples. |
| 5 | Sic enim aliquando et sanctæ mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subjectæ propriis viris. |
| 6 | Sicut Sara obediebat Abrahæ, dominum eum vocans : cujus estis filiæ benefacientes, et non pertimentes ullam perturbationem. |
| 7 | Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et cohæredibus gratiæ vitæ : ut non impediantur orationes vestræ. |
| 8 | In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles : |
| 9 | non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes : quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hæreditate possideatis. |
| 10 | Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coërceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum. |
| 11 | Declinet a malo, et faciat bonum : inquirat pacem, et sequatur eam : |
| 12 | quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum : vultus autem Domini super facientes mala. |
| 13 | Et quis est qui vobis noceat, si boni æmulatores fueritis ? |
| 14 | Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini. |
| 15 | Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quæ in vobis est, spe. |
| 16 | Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam : ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem. |
| 17 | Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes. |
| 18 | Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu. |
| 19 | In quo et his, qui in carcere erant, spiritibus veniens prædicavit : |
| 20 | qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus Noë, cum fabricaretur arca : in qua pauci, id est octo animæ, salvæ factæ sunt per aquam. |
| 21 | Quod et vos nunc similis formæ salvos fecit baptisma : non carnis depositio sordium, sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi. |
| 22 | Qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut vitæ æternæ hæredes efficeremur : profectus in cælum subjectis sibi angelis, et potestatibus, et virtutibus. |