1 Peter 4
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini : quia qui passus est in carne, desiit a peccatis : |
| 2 | ut jam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis. |
| 3 | Sufficit enim præteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam his qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus. |
| 4 | In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriæ confusionem, blasphemantes. |
| 5 | Qui reddent rationem ei qui paratus est judicare vivos et mortuos. |
| 6 | Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est : ut judicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in spiritu. |
| 7 | Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus. |
| 8 | Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes : quia caritas operit multitudinem peccatorum. |
| 9 | Hospitales invicem sine murmuratione. |
| 10 | Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei. |
| 11 | Si quis loquitur, quasi sermones Dei : si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam administrat Deus : ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum : cui est gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen. |
| 12 | Carissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat : |
| 13 | sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriæ ejus gaudeatis exsultantes. |
| 14 | Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis : quoniam quod est honoris, gloriæ, et virtutis Dei, et qui est ejus Spiritus, super vos requiescit. |
| 15 | Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor. |
| 16 | Si autem ut christianus, non erubescat : glorificet autem Deum in isto nomine : |
| 17 | quoniam tempus est ut incipiat judicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio ? |
| 18 | et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt ? |
| 19 | Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefactis. |