1 Samuel 12
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Dixit autem Samuel ad universum Israël : Ecce audivi vocem vestram juxta omnia quæ locuti estis ad me, et constitui super vos regem. |
| 2 | Et nunc rex graditur ante vos : ego autem senui, et incanui : porro filii mei vobiscum sunt : itaque conversatus coram vobis ab adolescentia mea usque ad hanc diem, ecce præsto sum. |
| 3 | Loquimini de me coram Domino, et coram christo ejus, utrum bovem cujusquam tulerim, aut asinum : si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cujusquam munus accepi : et contemnam illud hodie, restituamque vobis. |
| 4 | Et dixerunt : Non es calumniatus nos, neque oppressisti, neque tulisti de manu alicujus quippiam. |
| 5 | Dixitque ad eos : Testis est Dominus adversum vos, et testis christus ejus in die hac, quia non inveneritis in manu mea quippiam. Et dixerunt : Testis. |
| 6 | Et ait Samuel ad populum : Dominus, qui fecit Moysen et Aaron, et eduxit patres nostros de terra Ægypti. |
| 7 | Nunc ergo state, ut judicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini quas fecit vobiscum et cum patribus vestris : |
| 8 | quomodo Jacob ingressus est in Ægyptum, et clamaverunt patres vestri ad Dominum : et misit Dominus Moysen et Aaron, et eduxit patres vestros de Ægypto, et collocavit eos in loco hoc. |
| 9 | Qui obliti sunt Domini Dei sui, et tradidit eos in manu Sisaræ magistri militiæ Hasor, et in manu Philisthinorum, et in manu regis Moab : et pugnaverunt adversum eos. |
| 10 | Postea autem clamaverunt ad Dominum, et dixerunt : Peccavimus, quia dereliquimus Dominum, et servivimus Baalim et Astaroth : nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum, et serviemus tibi. |
| 11 | Et misit Dominus Jerobaal, et Badan, et Jephte, et Samuel, et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum, et habitastis confidenter. |
| 12 | Videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos, dixistis mihi : Nequaquam, sed rex imperabit nobis : cum Dominus Deus vester regnaret in vobis. |
| 13 | Nunc ergo præsto est rex vester, quem elegistis et petistis : ecce dedit vobis Dominus regem. |
| 14 | Si timueritis Dominum, et servieritis ei, et audieritis vocem ejus, et non exasperaveritis os Domini, eritis et vos, et rex qui imperat vobis, sequentes Dominum Deum vestrum : |
| 15 | si autem non audieritis vocem Domini, sed exasperaveritis sermones ejus, erit manus Domini super vos, et super patres vestros. |
| 16 | Sed et nunc state, et videte rem istam grandem quam facturus est Dominus in conspectu vestro. |
| 17 | Numquid non messis tritici est hodie ? invocabo Dominum, et dabit voces et pluvias : et scietis, et videbitis, quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini, petentes super vos regem. |
| 18 | Et clamavit Samuel ad Dominum, et dedit Dominus voces et pluvias in illa die. |
| 19 | Et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuelem, et dixit universus populus ad Samuelem : Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum, ut non moriamur : addidimus enim universis peccatis nostris malum, ut peteremus nobis regem. |
| 20 | Dixit autem Samuel ad populum : Nolite timere : vos fecistis universum malum hoc, verumtamen nolite recedere a tergo Domini, sed servite Domino in omni corde vestro. |
| 21 | Et nolite declinare post vana, quæ non proderunt vobis, neque eruent vos, quia vana sunt. |
| 22 | Et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum : quia juravit Dominus facere vos sibi populum. |
| 23 | Absit autem a me hoc peccatum in Dominum, ut cessem orare pro vobis, et docebo vos viam bonam et rectam. |
| 24 | Igitur timete Dominum, et servite ei in veritate, et ex toto corde vestro : vidistis enim magnifica quæ in vobis gesserit. |
| 25 | Quod si perseveraveritis in malitia, et vos et rex vester pariter peribitis. |