1 Samuel 2
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Exsultavit cor meum in Domino,/ et exaltatum est cornu meum in Deo meo ;/ dilatatum est os meum super inimicos meos :/ quia lætata sum in salutari tuo./ |
| 2 | Non est sanctus, ut est Dominus,/ neque enim est alius extra te,/ et non est fortis sicut Deus noster./ |
| 3 | Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes ;/ recedant vetera de ore vestro :/ quia Deus scientiarum Dominus est,/ et ipsi præparantur cogitationes./ |
| 4 | Arcus fortium superatus est,/ et infirmi accincti sunt robore./ |
| 5 | Repleti prius, pro panibus se locaverunt :/ et famelici saturati sunt,/ donec sterilis peperit plurimos :/ et quæ multos habebat filios, infirmata est./ |
| 6 | Dominus mortificat et vivificat ;/ deducit ad inferos et reducit./ |
| 7 | Dominus pauperem facit et ditat,/ humiliat et sublevat./ |
| 8 | Suscitat de pulvere egenum,/ et de stercore elevat pauperem :/ ut sedeat cum principibus,/ et solium gloriæ teneat./ Domini enim sunt cardines terræ,/ et posuit super eos orbem./ |
| 9 | Pedes sanctorum suorum servabit,/ et impii in tenebris conticescent :/ quia non in fortitudine sua roborabitur vir./ |
| 10 | Dominum formidabunt adversarii ejus :/ et super ipsos in cælis tonabit./ Dominus judicabit fines terræ,/ et dabit imperium regi suo,/ et sublimabit cornu christi sui.] |
| 11 | Et abiit Elcana Ramatha, in domum suam : puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis. |
| 12 | Porro filii Heli, filii Belial, nescientes Dominum, |
| 13 | neque officium sacerdotum ad populum : sed quicumque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis, dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem in manu sua, |
| 14 | et mittebat eam in lebetem, vel in caldariam, aut in ollam, sive in cacabum : et omne quod levabat fuscinula, tollebat sacerdos sibi : sic faciebant universo Israëli venientium in Silo. |
| 15 | Etiam antequam adolerent adipem, veniebat puer sacerdotis, et dicebat immolanti : Da mihi carnem, ut coquam sacerdoti : non enim accipiam a te carnem coctam, sed crudam. |
| 16 | Dicebatque illi immolans : Incendatur primum juxta morem hodie adeps, et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua. Qui respondens aiebat ei : Nequaquam : nunc enim dabis, alioquin tollam vi. |
| 17 | Erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino : quia retrahebant homines a sacrificio Domini. |
| 18 | Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, puer accinctus ephod lineo. |
| 19 | Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat statutis diebus, ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam solemnem. |
| 20 | Et benedixit Heli Elcanæ et uxori ejus : dixitque ei : Reddat tibi Dominus semen de muliere hac, pro fnore quod commodasti Domino. Et abierunt in locum suum. |
| 21 | Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit, et peperit tres filios, et duas filias : et magnificatus est puer Samuel apud Dominum. |
| 22 | Heli autem erat senex valde, et audivit omnia quæ faciebant filii sui universo Israëli, et quomodo dormiebant cum mulieribus quæ observabant ad ostium tabernaculi : |
| 23 | et dixit eis : Quare facitis res hujuscemodi quas ego audio, res pessimas, ab omni populo ? |
| 24 | Nolite, filii mei : non enim est bona fama quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini. |
| 25 | Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus : si autem in Dominum peccaverit vir, quis orabit pro eo ? Et non audierunt vocem patris sui : quia voluit Dominus occidere eos. |
| 26 | Puer autem Samuel proficiebat atque crescebat, et placebat tam Domino quam hominibus. |
| 27 | Venit autem vir Dei ad Heli, et ait ad eum : Hæc dicit Dominus : Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum essent in Ægypto in domo Pharaonis ? |
| 28 | Et elegi eum ex omnibus tribubus Israël mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret ephod coram me : et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israël. |
| 29 | Quare calce abjecistis victimam meam, et munera mea quæ præcepi ut offerrentur in templo : et magis honorasti filios tuos quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii Israël populi mei ? |
| 30 | Propterea ait Dominus Deus Israël : Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui, ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus : Absit hoc a me : sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum : qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. |
| 31 | Ecce dies veniunt, et præcidam brachium tuum, et brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua. |
| 32 | Et videbis æmulum tuum in templo, in universis prosperis Israël : et non erit senex in domo tua omnibus diebus. |
| 33 | Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo : sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua : et pars magna domus tuæ morietur cum ad virilem ætatem venerit. |
| 34 | Hoc autem erit tibi signum, quod venturum est duobus filiis tuis, Ophni et Phinees : in die uno morientur ambo. |
| 35 | Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam faciet : et ædificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram christo meo cunctis diebus. |
| 36 | Futurum est autem, ut quicumque remanserit in domo tua, veniat ut oretur pro eo, et offerat nummum argenteum, et tortam panis, dicatque : Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis. |