1 Samuel 8
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Factum est autem cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Israël. |
| 2 | Fuitque nomen filii ejus primogeniti Joël : et nomen secundi Abia, judicum in Bersabee. |
| 3 | Et non ambulaverunt filii illius in viis ejus : sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt judicium. |
| 4 | Congregati ergo universi majores natu Israël, venerunt ad Samuelem in Ramatha. |
| 5 | Dixeruntque ei : Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis : constitue nobis regem, ut judicet nos, sicut et universæ habent nationes. |
| 6 | Displicuit sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent : Da nobis regem, ut judicet nos. Et oravit Samuel ad Dominum. |
| 7 | Dixit autem Dominus ad Samuelem : Audi vocem populi in omnibus quæ loquuntur tibi : non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos. |
| 8 | Juxta omnia opera sua quæ fecerunt, a die qua eduxi eos de Ægypto usque ad diem hanc : sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi. |
| 9 | Nunc ergo vocem eorum audi : verumtamen contestare eos, et prædic eis jus regis, qui regnaturus est super eos. |
| 10 | Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem. |
| 11 | Et ait : Hoc erit jus regis, qui imperaturus est vobis : filios vestros tollet, et ponet in curribus suis : facietque sibi equites et præcursores quadrigarum suarum, |
| 12 | et constituet sibi tribunos, et centuriones, et aratores agrorum suorum, et messores segetum, et fabros armorum et curruum suorum. |
| 13 | Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, et focarias, et panificas. |
| 14 | Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis. |
| 15 | Sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis. |
| 16 | Servos etiam vestros, et ancillas, et juvenes optimos, et asinos, auferet, et ponet in opere suo. |
| 17 | Greges quoque vestros addecimabit, vosque eritis ei servi. |
| 18 | Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis : et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem. |
| 19 | Noluit autem populus audire vocem Samuelis, sed dixerunt : Nequaquam : rex enim erit super nos, |
| 20 | et erimus nos quoque sicut omnes gentes : et judicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis. |
| 21 | Et audivit Samuel omnia verba populi, et locutus est ea in auribus Domini. |
| 22 | Dixit autem Dominus ad Samuelem : Audi vocem eorum, et constitue super eos regem. Et ait Samuel ad viros Israël : Vadat unusquisque in civitatem suam. |