1 Thessalonians 4
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis. |
| 2 | Scitis enim quæ præcepta dederim vobis per Dominum Jesum. |
| 3 | Hæc est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra : ut abstineatis vos a fornicatione, |
| 4 | ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione, et honore : |
| 5 | non in passione desiderii, sicut et gentes, quæ ignorant Deum : |
| 6 | et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum : quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut prædiximus vobis, et testificati sumus. |
| 7 | Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem. |
| 8 | Itaque qui hæc spernit, non hominem spernit, sed Deum : qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in nobis. |
| 9 | De caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis : ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem. |
| 10 | Etenim illud facitis in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis, |
| 11 | et operam detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut præcepimus vobis : |
| 12 | et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt : et nullius aliquid desideretis. |
| 13 | Nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent. |
| 14 | Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit : ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo. |
| 15 | Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non præveniemus eos qui dormierunt. |
| 16 | Quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de cælo : et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi. |
| 17 | Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aëra, et sic semper cum Domino erimus. |
| 18 | Itaque consolamini invicem in verbis istis. |