1 Thessalonians 5
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis. |
| 2 | Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet : |
| 3 | cum enim dixerint : Pax et securitas : tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient. |
| 4 | Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehendat : |
| 5 | omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei : non sumus noctis, neque tenebrarum. |
| 6 | Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus. |
| 7 | Qui enim dormiunt, nocte dormiunt : et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt. |
| 8 | Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis : |
| 9 | quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum, |
| 10 | qui mortuus est pro nobis : ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus. |
| 11 | Propter quod consolamini invicem, et ædificate alterutrum, sicut et facitis. |
| 12 | Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et præsunt vobis in Domino, et monent vos, |
| 13 | ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum : pacem habete cum eis. |
| 14 | Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. |
| 15 | Videte ne quis malum pro malo alicui reddat : sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes. |
| 16 | Semper gaudete. |
| 17 | Sine intermissione orate. |
| 18 | In omnibus gratias agite : hæc est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis. |
| 19 | Spiritum nolite extinguere. |
| 20 | Prophetias nolite spernere. |
| 21 | Omnia autem probate : quod bonum est tenete. |
| 22 | Ab omni specie mala abstinete vos. |
| 23 | Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia : ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur. |
| 24 | Fidelis est, qui vocavit vos : qui etiam faciet. |
| 25 | Fratres, orate pro nobis. |
| 26 | Salutate fratres omnes in osculo sancto. |
| 27 | Adjuro vos per Dominum ut legatur epistola hæc omnibus sanctis fratribus. |
| 28 | Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Amen. |