1 Timothy 1
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Paulus Apostolus Jesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Jesu spei nostræ, |
| 2 | Timotheo dilecto filio in fide. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro. |
| 3 | Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent, |
| 4 | neque intenderent fabulis, et genealogiis interminatis : quæ quæstiones præstant magis quam ædificationem Dei, quæ est in fide. |
| 5 | Finis autem præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. |
| 6 | A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium, |
| 7 | volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant. |
| 8 | Scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur : |
| 9 | sciens hoc quia lex justo non est posita, sed injustis, et non subditis, impiis, et peccatoribus, sceleratis, et contaminatis, parricidis, et matricidis, homicidis, |
| 10 | fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et perjuris, et si quid aliud sanæ doctrinæ adversatur, |
| 11 | quæ est secundum Evangelium gloriæ beati Dei, quod creditum est mihi. |
| 12 | Gratias ago ei, qui me confortavit, Christo Jesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio : |
| 13 | qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus : sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate. |
| 14 | Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, quæ est in Christo Jesu. |
| 15 | Fidelis sermo, et omni acceptione dignus : quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. |
| 16 | Sed ideo misericordiam consecutus sum : ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam æternam. |
| 17 | Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen. |
| 18 | Hoc præceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum præcedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam, |
| 19 | habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt : |
| 20 | ex quibus est Hymenæus, et Alexander : quos tradidi Satanæ, ut discant non blasphemare. |