1 Timothy 2
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus : |
| 2 | pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate : |
| 3 | hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo, |
| 4 | qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. |
| 5 | Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus : |
| 6 | qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis : |
| 7 | in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate. |
| 8 | Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. |
| 9 | Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa : |
| 10 | sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona. |
| 11 | Mulier in silentio discat cum omni subjectione. |
| 12 | Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum : sed esse in silentio. |
| 13 | Adam enim primus formatus est : deinde Heva : |
| 14 | et Adam non est seductus : mulier autem seducta in prævaricatione fuit. |
| 15 | Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate. |