1 Timothy 3
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Fidelis sermo : si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. |
| 2 | Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem, |
| 3 | non vinolentum, non percussorem, sed modestum : non litigiosum, non cupidum, sed |
| 4 | suæ domui bene præpositum : filios habentem subditos cum omni castitate. |
| 5 | Si quis autem domui suæ præesse nescit, quomodo ecclesiæ Dei diligentiam habebit ? |
| 6 | Non neophytum : ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli. |
| 7 | Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli. |
| 8 | Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes : |
| 9 | habentes mysterium fidei in conscientia pura. |
| 10 | Et hi autem probentur primum : et sic ministrent, nullum crimen habentes. |
| 11 | Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus. |
| 12 | Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene præsint, et suis domibus. |
| 13 | Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quæ est in Christo Jesu. |
| 14 | Hæc tibi scribo, sperans me ad te venire cito : |
| 15 | si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. |
| 16 | Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, prædicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria. |