1 Timothy 4
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum, |
| 2 | in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam, |
| 3 | prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem. |
| 4 | Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur : |
| 5 | sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem. |
| 6 | Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es. |
| 7 | Ineptas autem, et aniles fabulas devita : exerce autem teipsum ad pietatem. |
| 8 | Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est : pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ. |
| 9 | Fidelis sermo, et omni acceptione dignus. |
| 10 | In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium. |
| 11 | Præcipe hæc, et doce. |
| 12 | Nemo adolescentiam tuam contemnat : sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate. |
| 13 | Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et doctrinæ. |
| 14 | Noli negligere gratiam, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii. |
| 15 | Hæc meditare, in his esto : ut profectus tuus manifestus sit omnibus. |
| 16 | Attende tibi, et doctrinæ : insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt. |