1 Timothy 5
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem : juvenes, ut fratres : |
| 2 | anus, ut matres : juvenculas, ut sorores in omni castitate : |
| 3 | viduas honora, quæ vere viduæ sunt. |
| 4 | Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet : discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus : hoc enim acceptum est coram Deo. |
| 5 | Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die. |
| 6 | Nam quæ in deliciis est, vivens mortua est. |
| 7 | Et hoc præcipe, ut irreprehensibiles sint. |
| 8 | Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. |
| 9 | Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor, |
| 10 | in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. |
| 11 | Adolescentiores autem viduas devita : cum enim luxuriatæ fuerint in Christo, nubere volunt : |
| 12 | habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt ; |
| 13 | simul autem et otiosæ discunt circuire domos : non solum otiosæ, sed et verbosæ, et curiosæ, loquentes quæ non oportet. |
| 14 | Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. |
| 15 | Jam enim quædam conversæ sunt retro Satanam. |
| 16 | Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia : ut iis quæ vere viduæ sunt, sufficiat. |
| 17 | Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur : maxime qui laborant in verbo et doctrina. |
| 18 | Dicit enim Scriptura : Non alligabis os bovi trituranti. Et : Dignus est operarius mercede sua. |
| 19 | Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus. |
| 20 | Peccantes coram omnibus argue : ut et ceteri timorem habeant. |
| 21 | Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut hæc custodias sine præjudicio, nihil faciens in alteram partem declinando. |
| 22 | Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi. |
| 23 | Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates. |
| 24 | Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad judicium : quosdam autem et subsequuntur. |
| 25 | Similiter et facta bona, manifesta sunt : et quæ aliter se habent, abscondi non possunt. |