1 Timothy 6
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Quicumque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur. |
| 2 | Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt : sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Hæc doce, et exhortare. |
| 3 | Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei, quæ secundum pietatem est, doctrinæ : |
| 4 | superbus est, nihil sciens, sed languens circa quæstiones, et pugnas verborum : ex quibus oriuntur invidiæ, contentiones, blasphemiæ, suspiciones malæ, |
| 5 | conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium quæstum esse pietatem. |
| 6 | Est autem quæstus magnus pietas cum sufficientia. |
| 7 | Nihil enim intulimus in hunc mundum : haud dubium quod nec auferre quid possumus. |
| 8 | Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus. |
| 9 | Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem. |
| 10 | Radix enim omnium malorum est cupiditas : quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. |
| 11 | Tu autem, o homo Dei, hæc fuge : sectare vero justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem. |
| 12 | Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam æternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus. |
| 13 | Præcipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem, |
| 14 | ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi, |
| 15 | quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium : |
| 16 | qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem : quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest : cui honor, et imperium sempiternum. Amen. |
| 17 | Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum) |
| 18 | bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare, |
| 19 | thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. |
| 20 | O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiæ, |
| 21 | quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Gratia tecum. Amen. |