2 Chronicles 10
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Profectus est autem Roboam in Sichem : illuc enim cunctus Israël convenerat ut constituerent eum regem. |
| 2 | Quod cum audisset Jeroboam filius Nabat, qui erat in Ægypto (fugerat quippe illuc ante Salomonem), statim reversus est. |
| 3 | Vocaveruntque eum, et venit cum universo Israël : et locuti sunt ad Roboam, dicentes : |
| 4 | Pater tuus durissimo jugo nos pressit : tu leviora impera patre tuo, qui nobis imposuit gravem servitutem, et paululum de onere subleva, ut serviamus tibi. |
| 5 | Qui ait : Post tres dies revertimini ad me. Cumque abiisset populus, |
| 6 | iniit consilium cum senibus qui steterant coram patre ejus Salomone dum adhuc viveret, dicens : Quid datis consilii ut respondeam populo ? |
| 7 | Qui dixerunt ei : Si placueris populo huic, et leniveris eos verbis clementibus, servient tibi omni tempore. |
| 8 | At ille reliquit consilium senum, et cum juvenibus tractare cpit, qui cum eo nutriti fuerant, et erant in comitatu illius. |
| 9 | Dixitque ad eos : Quid vobis videtur ? vel respondere quid debeo populo huic, qui dixit mihi : Subleva jugum quod imposuit nobis pater tuus ? |
| 10 | At illi responderunt ut juvenes, et nutriti cum eo in deliciis, atque dixerunt : Sic loqueris populo qui dixit tibi : Pater tuus aggravavit jugum nostrum, tu subleva : et sic respondebis ei : Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei. |
| 11 | Pater meus imposuit vobis grave jugum, et ego majus pondus apponam ; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero cædam vos scorpionibus. |
| 12 | Venit ergo Jeroboam et universus populus ad Roboam die tertio, sicut præceperat eis. |
| 13 | Responditque rex dura, derelicto consilio seniorum : |
| 14 | locutusque est juxta juvenum voluntatem : Pater meus grave vobis imposuit jugum, quod ego gravius faciam ; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero cædam vos scorpionibus. |
| 15 | Et non acquievit populi precibus : erat enim voluntatis Dei ut compleretur sermo ejus quem locutus fuerat per manum Ahiæ Silonitis ad Jeroboam filium Nabat. |
| 16 | Populus autem universus rege duriora dicente, sic locutus est ad eum : Non est nobis pars in David, neque hæreditas in filio Isai. Revertere in tabernacula tua, Israël ; tu autem pasce domum tuam David. Et abiit Israël in tabernacula sua. |
| 17 | Super filios autem Israël qui habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam. |
| 18 | Misitque rex Roboam Aduram, qui præerat tributis, et lapidaverunt eum filii Israël, et mortuus est : porro rex Roboam currum festinavit ascendere, et fugit in Jerusalem. |
| 19 | Recessitque Israël a domo David, usque ad diem hanc. |