2 Chronicles 11
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Venit autem Roboam in Jerusalem, et convocavit universam domum Juda et Benjamin, centum octoginta millia electorum atque bellantium, ut dimicaret contra Israël, et converteret ad se regnum suum. |
| 2 | Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei, dicens : |
| 3 | Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda, et ad universum Israël, qui est in Juda et Benjamin : |
| 4 | Hæc dicit Dominus : Non ascendetis, neque pugnabitis contra fratres vestros : revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate. Qui cum audissent sermonem Domini, reversi sunt, nec perrexerunt contra Jeroboam. |
| 5 | Habitavit autem Roboam in Jerusalem, et ædificavit civitates muratas in Juda. |
| 6 | Exstruxitque Bethlehem, et Etam, et Thecue, |
| 7 | Bethsur quoque, et Socho, et Odollam, |
| 8 | necnon et Geth, et Maresa, et Ziph, |
| 9 | sed et Aduram, et Lachis, et Azeca, |
| 10 | Saraa quoque, et Ajalon, et Hebron, quæ erant in Juda et Benjamin, civitates munitissimas. |
| 11 | Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes, ciborumque horrea, hoc est, olei, et vini. |
| 12 | Sed et in singulis urbibus fecit armamentarium scutorum et hastarum, firmavitque eas summa diligentia, et imperavit super Judam et Benjamin. |
| 13 | Sacerdotes autem et Levitæ qui erant in universo Israël, venerunt ad eum de cunctis sedibus suis, |
| 14 | relinquentes suburbana et possessiones suas, et transeuntes ad Judam et Jerusalem : eo quod abjecisset eos Jeroboam et posteri ejus, ne sacerdotio Domini fungerentur. |
| 15 | Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum, et dæmoniorum, vitulorumque quos fecerat. |
| 16 | Sed et de cunctis tribubus Israël, quicumque dederant cor suum ut quærerent Dominum Deum Israël, venerunt in Jerusalem ad immolandum victimas suas coram Domino Deo patrum suorum. |
| 17 | Et roboraverunt regnum Juda, et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos : ambulaverunt enim in viis David et Salomonis, annis tantum tribus. |
| 18 | Duxit autem Roboam uxorem Mahalath filiam Jerimoth filii David : Abihail quoque filiam Eliab filii Isai, |
| 19 | quæ peperit ei filios Jehus, et Somoriam, et Zoom. |
| 20 | Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom, quæ peperit ei Abia, et Ethai, et Ziza, et Salomith. |
| 21 | Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas : nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta : et genuit viginti octo filios, et sexaginta filias. |
| 22 | Constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super omnes fratres suos : ipsum enim regem facere cogitabat, |
| 23 | quia sapientior fuit, et potentior super omnes filios ejus, et in cunctis finibus Juda et Benjamin, et in universis civitatibus muratis : præbuitque eis escas plurimas, et multas petivit uxores. |