2 Chronicles 17
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Regnavit autem Josaphat filius ejus pro eo, et invaluit contra Israël. |
| 2 | Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Juda quæ erant vallatæ muris. Præsidiaque disposuit in terra Juda, et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater ejus. |
| 3 | Et fuit Dominus cum Josaphat, quia ambulavit in viis David patris sui primis : et non speravit in Baalim, |
| 4 | sed in Deo patris sui : et perrexit in præceptis illius, et non juxta peccata Israël. |
| 5 | Confirmavitque Dominus regnum in manu ejus, et dedit omnis Juda munera Josaphat : factæque sunt ei infinitæ divitiæ, et multa gloria. |
| 6 | Cumque sumpsisset cor ejus audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et lucos de Juda abstulit. |
| 7 | Tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benhail, et Obdiam, et Zachariam, et Nathanaël, et Michæam, ut docerent in civitatibus Juda : |
| 8 | et cum eis Levitas Semeiam, et Nathaniam, et Zabadiam, Asaël quoque, et Semiramoth, et Jonathan, Adoniamque et Thobiam, et Thobadoniam Levitas, et cum eis Elisama, et Joran sacerdotes : |
| 9 | docebantque populum in Juda, habentes librum legis Domini, et circuibant cunctas urbes Juda, atque erudiebant populum. |
| 10 | Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum quæ erant per gyrum Juda, nec audebant bellare contra Josaphat. |
| 11 | Sed et Philisthæi Josaphat munera deferebant, et vectigal argenti : Arabes quoque adducebant pecora, arietum septem millia septingenta, et hircorum totidem. |
| 12 | Crevit ergo Josaphat, et magnificatus est usque in sublime : atque ædificavit in Juda domos ad instar turrium, urbesque muratas. |
| 13 | Et multa opera paravit in urbibus Juda : viri quoque bellatores et robusti erant in Jerusalem, |
| 14 | quorum iste numerus per domos atque familias singulorum : in Juda principes exercitus, Ednas dux, et cum eo robustissimi viri trecenta millia. |
| 15 | Post hunc Johanan princeps, et cum eo ducenta octoginta millia. |
| 16 | Post istum quoque Amasias filius Zechri, consecratus Domino, et cum eo ducenta millia virorum fortium. |
| 17 | Hunc sequebatur robustus ad prælia Eliada, et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta millia. |
| 18 | Post istum etiam Jozabad, et cum eo centum octoginta millia expeditorum militum. |
| 19 | Hi omnes erant ad manum regis, exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis in universo Juda. |