2 Chronicles 22
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Constituerunt autem habitatores Jerusalem Ochoziam filium ejus minimum regem pro eo : omnes enim majores natu, qui ante eum fuerant, interfecerant latrones Arabum qui irruerant in castra : regnavitque Ochozias filius Joram regis Juda. |
| 2 | Quadraginta duorum annorum erat Ochozias cum regnare cpisset, et uno anno regnavit in Jerusalem : et nomen matris ejus Athalia filia Amri. |
| 3 | Sed et ipse ingressus est per vias domus Achab : mater enim ejus impulit eum ut impie ageret. |
| 4 | Fecit igitur malum in conspectu Domini, sicut domus Achab : ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui, in interitum ejus : |
| 5 | ambulavitque in consiliis eorum. Et perrexit cum Joram filio Achab rege Israël in bellum contra Hazaël regem Syriæ in Ramoth Galaad : vulneraveruntque Syri Joram. |
| 6 | Qui reversus est ut curaretur in Jezrahel : multas enim plagas acceperat in supradicto certamine. Igitur Ochozias filius Joram rex Juda descendit ut inviseret Joram filium Achab in Jezrahel ægrotantem. |
| 7 | Voluntatis quippe fuit Dei adversus Ochoziam, ut veniret ad Joram : et cum venisset, et egrederetur cum eo adversum Jehu filium Namsi, quem unxit Dominus ut deleret domum Achab. |
| 8 | Cum ergo everteret Jehu domum Achab, invenit principes Juda, et filios fratrum Ochoziæ, qui ministrabant ei, et interfecit illos. |
| 9 | Ipsum quoque perquirens Ochoziam, comprehendit latitantem in Samaria : adductumque ad se, occidit : et sepelierunt eum, eo quod esset filius Josaphat, qui quæsierat Dominum in toto corde suo.\ Nec erat ultra spes aliqua ut de stirpe quis regnaret Ochoziæ : |
| 10 | siquidem Athalia mater ejus, videns quod mortuus esset filius suus, surrexit, et interfecit omnem stirpem regiam domus Joram. |
| 11 | Porro Josabeth filia regis tulit Joas filium Ochoziæ, et furata est eum de medio filiorum regis, cum interficerentur : absconditque eum cum nutrice sua in cubiculo lectulorum : Josabeth autem, quæ absconderat eum, erat filia regis Joram, uxor Jojadæ pontificis, soror Ochoziæ : et idcirco Athalia non interfecit eum. |
| 12 | Fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis, quibus regnavit Athalia super terram. |