2 Chronicles 27
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Viginti quinque annorum erat Joatham cum regnare cpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc. |
| 2 | Fecitque quod rectum erat coram Domino, juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini : et adhuc populus delinquebat. |
| 3 | Ipse ædificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit. |
| 4 | Urbes quoque ædificavit in montibus Juda, et in saltibus castella et turres. |
| 5 | Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon, et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti, et decem millia coros tritici, ac totidem coros hordei : hæc ei præbuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio. |
| 6 | Corroboratusque est Joatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo. |
| 7 | Reliqua autem sermonum Joatham, et omnes pugnæ ejus et opera, scripta sunt in libro regum Israël et Juda. |
| 8 | Viginti quinque annorum erat cum regnare cpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem. |
| 9 | Dormivitque Joatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David : et regnavit Achaz filius ejus pro eo. |