2 Corinthians 11
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Utinam sustineretis modicum quid insipientiæ meæ, sed et supportare me : |
| 2 | æmulor enim vos Dei æmulatione. Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. |
| 3 | Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quæ est in Christo. |
| 4 | Nam si is qui venit, alium Christum prædicat, quem non prædicavimus, aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis : aut aliud Evangelium, quod non recepistis : recte pateremini. |
| 5 | Existimo enim nihil me minus fecisse a magnis Apostolis. |
| 6 | Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omnibus autem manifestati sumus vobis. |
| 7 | Aut numquid peccatum feci, meipsum humilians, ut vos exaltemini ? quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis ? |
| 8 | Alias ecclesias expoliavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum. |
| 9 | Et cum essem apud vos, et egerem, nulli onerosus fui : nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia : et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo. |
| 10 | Est veritas Christi in me, quoniam hæc gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaiæ. |
| 11 | Quare ? quia non diligo vos ? Deus scit. |
| 12 | Quod autem facio, et faciam : ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos. |
| 13 | Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi. |
| 14 | Et non mirum : ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis. |
| 15 | Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiæ : quorum finis erit secundum opera ipsorum. |
| 16 | Iterum dico (ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier), |
| 17 | quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriæ. |
| 18 | Quoniam multi gloriantur secundum carnem : et ego gloriabor. |
| 19 | Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes. |
| 20 | Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos cædit. |
| 21 | Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego : |
| 22 | Hebræi sunt, et ego : Israëlitæ sunt, et ego : semen Abrahæ sunt, et ego. |
| 23 | Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego : in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. |
| 24 | A Judæis quinquies, quadragenas, una minus, accepi. |
| 25 | Ter virgis cæsus sum, semel lapidatus sum : ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui, |
| 26 | in itineribus sæpe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus : |
| 27 | in labore et ærumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate, |
| 28 | præter illa quæ extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum. |
| 29 | Quis infirmatur, et ego non infirmor ? quis scandalizatur, et ego non uror ? |
| 30 | Si gloriari oportet, quæ infirmitatis meæ sunt, gloriabor. |
| 31 | Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in sæcula, scit quod non mentior. |
| 32 | Damasci præpositus gentis Aretæ regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet : |
| 33 | et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus. |