2 Corinthians 1
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Paulus, Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater, ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi cum omnibus sanctis, qui sunt in universa Achaia. |
| 2 | Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. |
| 3 | Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, |
| 4 | qui consolatur nos in omni tribulatione nostra : ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo. |
| 5 | Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis : ita et per Christum abundat consolatio nostra. |
| 6 | Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur pro vestra consolatione, sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute, quæ operatur tolerantiam earumdem passionum, quas et nos patimur : |
| 7 | ut spes nostra firma sit pro vobis : scientes quod sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. |
| 8 | Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quæ facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut tæderet nos etiam vivere. |
| 9 | Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis, sed in Deo, qui suscitat mortuos : |
| 10 | qui de tantis periculis nos eripuit, et eruit : in quem speramus quoniam et adhuc eripiet, |
| 11 | adjuvantibus et vobis in oratione pro nobis : ut ex multorum personis, ejus quæ in nobis est donationis, per multos gratiæ agantur pro nobis. |
| 12 | Nam gloria nostra hæc est : testimonium conscientiæ nostræ, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei, conversati sumus in hoc mundo : abundantius autem ad vos. |
| 13 | Non enim alia scribimus vobis, quam quæ legistis, et cognovistis. Spero autem quod usque in finem cognoscetis, |
| 14 | sicut et cognovistis nos ex parte, quod gloria vestra sumus, sicut et vos nostra, in die Domini nostri Jesu Christi. |
| 15 | Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundam gratiam haberetis : |
| 16 | et per vos transire in Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos, et a vobis deduci in Judæam. |
| 17 | Cum ergo hoc voluissem, numquid levitate usus sum ? aut quæ cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me Est et Non ? |
| 18 | Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo Est et Non. |
| 19 | Dei enim Filius Jesus Christus, qui in vobis per nos prædicatus est, per me, et Silvanum, et Timotheum, non fuit Est et Non, sed Est in illo fuit. |
| 20 | Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo Est : ideo et per ipsum Amen Deo ad gloriam nostram. |
| 21 | Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus : |
| 22 | qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris. |
| 23 | Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum : non quia dominamur fidei vestræ, sed adjutores sumus gaudii vestri : nam fide statis. |
| 24 | — |