2 Corinthians 2
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Statui autem hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos. |
| 2 | Si enim ego contristo vos : et quis est, qui me lætificet, nisi qui contristatur ex me ? |
| 3 | Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere : confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium, omnium vestrum est. |
| 4 | Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas : non ut contristemini, sed ut sciatis, quam caritatem habeam abundantius in vobis. |
| 5 | Si quis autem contristavit, non me contristavit : sed ex parte, ut non onerem omnes vos. |
| 6 | Sufficit illi, qui ejusmodi est, objurgatio hæc, quæ fit a pluribus : |
| 7 | ita ut e contrario magis donetis, et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est. |
| 8 | Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem. |
| 9 | Ideo enim et scripsi, ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis. |
| 10 | Cui autem aliquid donastis, et ego : nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi, |
| 11 | ut non circumveniamur a Satana : non enim ignoramus cogitationes ejus. |
| 12 | Cum venissem autem Troadem propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino, |
| 13 | non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum, sed valefaciens eis, profectus sum in Macedoniam. |
| 14 | Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiæ suæ manifestat per nos in omni loco : |
| 15 | quia Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt : |
| 16 | aliis quidem odor mortis in mortem : aliis autem odor vitæ in vitam. Et ad hæc quis tam idoneus ? |
| 17 | non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sed sicut ex Deo, coram Deo, in Christo loquimur. |