2 Corinthians 3
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Incipimus iterum nosmetipsos commendare ? aut numquid egemus (sicut quidam) commendatitiis epistolis ad vos, aut ex vobis ? |
| 2 | Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quæ scitur, et legitur ab omnibus hominibus : |
| 3 | manifestati quod epistola estis Christi, ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi : non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. |
| 4 | Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum : |
| 5 | non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis : sed sufficientia nostra ex Deo est : |
| 6 | qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti : non littera, sed Spiritu : littera enim occidit, Spiritus autem vivificat. |
| 7 | Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quæ evacuatur : |
| 8 | quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria ? |
| 9 | Nam si ministratio damnationis gloria est : multo magis abundat ministerium justitiæ in gloria. |
| 10 | Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam. |
| 11 | Si enim quod evacuatur, per gloriam est : multo magis quod manet, in gloria est. |
| 12 | Habentes igitur talem spem, multa fiducia utimur : |
| 13 | et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israël in faciem ejus, quod evacuatur, |
| 14 | sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem, idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum (quoniam in Christo evacuatur), |
| 15 | sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum. |
| 16 | Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen. |
| 17 | Dominus autem Spiritus est : ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. |
| 18 | Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu. |